Nonnulla de cirrhosi ventriculi : dissertatio inauguralis medica ... / scripsit Hinrich Struve.
- Date:
- 1867
Licence: Public Domain Mark
Credit: Nonnulla de cirrhosi ventriculi : dissertatio inauguralis medica ... / scripsit Hinrich Struve. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Royal College of Physicians of Edinburgh. The original may be consulted at the Royal College of Physicians of Edinburgh.
9/10
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![infert. Hepar et lien non mutata. Vena autem cava et aorta copiis telae conjungentis callosae compressae sunt. Submucosa etiam pelvis renalis ac hili tela conjungens, quae telae vasa renalia et ingressa et egressa et uretrum eircumdant, subalbidae, cal- losae sunt, imprimis in rene sinistro. Membrana muscularis denique crassi intestini hypertrophica, membrana pituitaria non ulcerata, ostium intestini tenuis in coecum ita retractione coarctatum est, ut ne supremus quidem minimus digitus transmitti possit. In toto cadavere nodi carcinomatosi invenire non potuerunt, ut status ille pro- prius, qui ventriculo maxime inerat, cirrhosis ventriculi, quam Brintonis dicit; habenda sit. Eadem chronica inflammatione mesenterium, omentum, peritoneum parietale correpta erant. Diagnosis anatomica. Peritonitis adest chronica, maxime indumenti intestini crassi; praeterea mesen teritis chronica, quae ex gastritide chronica orta telis conjungentibus submucosis maxime inest; status, quem cirrhosin ventriculi Brintonius nominavit. Sed quamcunque difficile diagnosis vivente aegroto constitutu est , tarn facile est, ex rebus sectione cadaveris repertis symptomata plurima explicare. Quod primum ad gravissimurn symptomatura omnium attinet, asciten dico , hunc retractione peri- tonei gravi et late patente eflecturn esse satis elucet. Hac eniiu re radices venae portarum comprimuntur. Item e permeabilitate perturbata venae cavae, quae con- Stricta peritonei quasi fasciae instar tela compressa inventa est, anasarcotis crurum ortus non difficile explicatur. Momenti vel maximi tamen in oriendo hydrope impri- mis oedernate constitutionem san juinis hydraemicam fuisse arbitror. De symptoma- tibus gastricis intestinalibusque, quae hanc sanguinis commutationem efficiebant, vix nobis disserendum videtur, cogitantibus enim, quo in statu desolato et ventriculus et intestina invenirentur. Vornitus omni coena majore eiTectus capacitate ventriculi rna- xime diminuta provocatus est, qua ex re] et rnagis fortasse e functione membranae pituitariae ventriculi reliquae perturbata ipsa dyspepsia facile explicari potest. Praeterea motus intestinorum fere sublevati nec minus strictura in regione valvulae Bauhini et locomotionem contenti intestinalis impedire, itaque obstructionenr inflatiorremque efficere et concoctionem ciborum resorptionernque retardare oportebat.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21942894_0011.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)