De Gallorum chirurgia observationum sylloge / [G.C.B. Suringar].
- Gerard Conrad Bernard Suringar
- Date:
- 1827
Licence: Public Domain Mark
Credit: De Gallorum chirurgia observationum sylloge / [G.C.B. Suringar]. Source: Wellcome Collection.
32/412 page 10
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![— D animi dotibus et Principum , quem experiebatur, fa- vore , Chirurgiae jura strenue defendit illique mag- na simu] incrementa conciliavit. lpsi autem reges, qui seculo decimo sexto in Gallia regnarunt , ar- tium et scientiarum fuerunt fautores, atque Acade- miarum, quae Lutetiae et Montepessulani florebant, commoda curarunt, J/ranciscus nimirum przmus, Jlenricus secundus, F'ranciscus secundus , Carolus nonus , Henricus tertius et, quiad annum usque 1610 strenue regnavit, /Z/enricus quartus, Sed ad Zmbrosium Paraeum vevertamur, qui, seculi de- cimi sextiinitio natus, et anno 1590 mortuus , Chi- rurgiae quasi in patria sua pater et auctor dici me- retur. Hic scilicet, post obitum 7'hieri , qui ip- sius amicus fuerat, ejus vestigiis majori studio in- sistens (1), experientiam magistram secutus , atque hanc, quatuor regum Consiliarius et Chirurgus pri- marius , Gallorum exercitum praeterea in Italiam se- cutus, consulere et interpretari edoctus, ea habuit de Chirurgia merita , quae vix digno satis praeconio laudari ac celebrari possint. Singulari huie in Arte peritiae libertatem suam , et dein vitam ipsam, uni- ce debuit Paraeus. Nam Hesdini Castello Imperato- ris Carol Quzntz copiarum impetu expugnato , Pa- raeus , captivus etiam factus , in partem obtigit Ger- manicae legionis Praefecti, a quo, propter varico- si ulceris in. tibia, quo jam diu ille immane erat vexatus , sanationem , hujus pretio, libertatem re- cuperavit et honori&ce domum dimissus est. Idem ip- (1) Vidd. Mémoires de l'Academ. de. Chirurgic , Tom. iV, pag. 8.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b33092710_0032.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)