De tono musculorum animalium : dissertatio inauguralis physiologica ... / publice defendet Adolphus Engels ; adversariorum partes suscipient I. Stricker, Aug. Meyer, Andr. Fuchs.
- Engels, Adolf, 1837-
- Date:
- [1861]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De tono musculorum animalium : dissertatio inauguralis physiologica ... / publice defendet Adolphus Engels ; adversariorum partes suscipient I. Stricker, Aug. Meyer, Andr. Fuchs. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
23/35 (page 23)
![res quae ad comprobandam toni existentiam plerumque in medium profertur: illud imprimis monendum est. Namque mu- sculi in angelum oris sese inserentes dum statu legitimo ver- santur ubi moventur, in utroque oris angulo ad orbicularem oris pares vires efficaces apparent, adeo ut orbicularis oris in utramque partem aequaliter extendatur amissaque musculo- rum contractione et ipse naturalem formam suam atque con- figurationem iterum assumat Debilitatis vero alterius anguli musculis statim ex prima contractione voluntaria musculorum lateris validi totum orbicularem oris, quandoquidem nusquam firme insertus sit, ad illud latus distorqueri oportet, dum contra musculi lateris debilitati extendantur. Finita deinde contra- ctione cuin musculi lateris debilitati distortionem voluntaria actione profectam tollere nequeant, non mirum est quod illa distortio perpetua evadit, quoque paralysis diutius permanet eo magis conspicua apparet, cum musculi paralysi affecti in dies languidiores extensioresque fiant. Itaque satis liquet senten- tiae de existente tono propositae alteram opponi posse pariter iustam atque probabilem neque par esse ex illis signis supra commemoratis de tono extante certam facere coniecturam. Nec porro defuerunt qui naturam habitumque sphincte- rum ad comprobandam actionem continuam, ex medulla spinali non ex voluntate pendentem itaque tonicam veluli argumen- itum proferrent, aut illa signa aliis caussis iisque diversissimis i tribuerunt, donec ante aliquot tandem annos Heidenhainius experimentis ad liquidum demonstravit tonum sphincterum qui- dem vesicae urinariae omnino esse comprobandum. Cui sen- I tentiae licet argumentis Heidenhainianis quidem in medio relictis eum fide accedamus, non tamen aequum est inisos nos argu- ancntis illis tonum musculorum quoque animalium admittere, lam vero primum omnium experimenta illa commemoranda rideantur, quae]a Marshall Ilall instituta supra iam descripsimus. Nec tamen M. Halii sententia exiliis petita cum in solo oculorum 3t tactus sensu nitatur, comprobanda videatur. Observationes deinde a Webero factis eo constabant, ut finibus musculorum](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22308301_0023.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)