De tono musculorum animalium : dissertatio inauguralis physiologica ... / publice defendet Adolphus Engels ; adversariorum partes suscipient I. Stricker, Aug. Meyer, Andr. Fuchs.
- Engels, Adolf, 1837-
- Date:
- [1861]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De tono musculorum animalium : dissertatio inauguralis physiologica ... / publice defendet Adolphus Engels ; adversariorum partes suscipient I. Stricker, Aug. Meyer, Andr. Fuchs. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
26/35 page 26
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![multoque validiore obtegatur atque tollatur. Quae igitur ex- perimenta ut ad rem stricte decernendam auctoritatis aliquid habeant, id imprimis agendum erit, ut interruptio efficacitatis illius ea sit, quam nervorum irritatio ne minima quidem se- quatur. Cuius rei laus ad calcem perductae soli Pfliigero, pro- fessori amplissimo, debet, qui insigni comitate atque benevo- lentia cum alias me adiuverit tum in his praecipue inquisi- tionibus attentum me reddiderit: si validus fluor electricus idemque escendens per nervum traducatur partem anodo ad- iaoentem irritatione affici solere prorsus prostrata, qua re usos omnino nos cohibere posse , quominus irritatio ulla a medulla spinali ad musculum proficiscatur. Quam observationem omnem prae se ferre probabilitatis speciem ex eo inde cognosci potest quod convulsio quae eodem ipso momento quo fluor electricus concluditur excitatur, amplius nondum apparet. Namque si admoto fluore electrico minima tantummodo vis a loco irritato ad musculum proficisceretur, statim in musculo convulsio apparere oporteret: res quam adhibito fluore ele- ctrico eodemque invalidiore liquidissime cognoscere licet, ubi irritabilitas partium anodo adiacentium nondum prorsus demissa apparet. Itaque continuus fluor electricus idemque escendens ner- vo ne minime quidem irritato interrumpendi ductus per nervum effecti ansam nobis praebet. Verum enim vero cum musculus ita absolvitur, ut supe- riore tantummodo parte affixus sit cumque apparatu in inferiore parte instructo moderate et ad libram extenditur, validiore fluore electrico per nervum antea denudatum sursum perducto pro certo expectari debet, ut tono extante eodem momento* quo fluor electricus claudatur, i. e. quo parte nervi interi anodum et musculum iacente ductus irritationis ex qua tonus» dependeat extemplo interrumpatur, punctum certum idemque in parte musculi inferiore vel potius infra musculum in apparatm extentioni inserviente designatum a parte musculi removeatur.]](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22308301_0026.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)