De functionibus nervorum cerebralium et nervi sympathici : libri quattor / G. Valentin.
- Gabriel Valentin
- Date:
- 1839
Licence: Public Domain Mark
Credit: De functionibus nervorum cerebralium et nervi sympathici : libri quattor / G. Valentin. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Francis A. Countway Library of Medicine, through the Medical Heritage Library. The original may be consulted at the Francis A. Countway Library of Medicine, Harvard Medical School.
23/170 (page 17)
![negavit et pernegavit '). Quum vero alia ex parte lucis phenomena, dum N. opticus persecatur, occur- rant, haec differentia eo inniti mihi videtur, quod phenomena nec tanta cerlitudine, quod infra adhuc explicabimus, utantur ^) nec satis longe perdurent, ut a quovis homine satis certo percipiantur. Primo quidem obtutu placito nostro id opponatur, N. optici partis in cranio reconditae A^el fihrarum in cerebro ipso inclusarum irritationem inflammatione aut congestione aut alia re factam spectra subjectiva excitare. Tamen quot ihi sensui cuidam indistincto visuali subjectivo ab anima addatur vix est quod moneam. Omnes enim illa experientiae id tantum nos docent, subjectivam quandam energiam visualem existere eamque phantasia ita exornari, ut cum objectis quihusdam externis conferantur et permutentur. Quoe vero energia illa sit quodque augmentum accedat, nec dici nec divinari ullimodo potest. Itaque si homo ille a LiiVGKE ^) observatus, cui propter fungosam excrescenliam bulhus remotus fuit, die post opei-ationem praeterlapsa, pra;ter fulmina et circulos lucidos homines permultos saltantes vidit, ihi N. optici am- putati truncum irritatum visum quendam subjectivum excitasse et hanc rem phantasia ipsa ornatam fuisse solummodo probatiu'. De coecorum visionibus suhjectivis difficihus judicari potest. Nam si, quantum exterius persequi potest, N. optici atrophia quidem adest, tamen num fibras.ipsae in cerebro contentae incohimes sint aut omnes evanida;, vix et ne vix quidem certo dijudicetur ■*). Inde autem phenomena indefinita subjectiva phantasia et memoria compleri possunt. Memoriam solam hac in re personam dignissimam agere , eo probatur, quod ffigroti, qui per longam annorum seriem coeci remanserint, ne somniantes quidem se videre opinentur ^) et omnes, qui inde a partu coeci sint, numqam nisi coeci somniare sibi videantur *). His vero demonstrari, hanc rem ab amputatorum et eorum , qui membris incompletis instructi sunt, perceptionibus subjectiAis longissime abhorrere, infra exphcabimus. CAPUT IV. DE NERVO OCULOMOTORIO. §. 34. Quoe hucusque de N. oculomotorio in vivis aniraalibus a Mayo ') et Fario ^) facta sunt experimenta , ita erant comparata, ut de hujus nervi sensibilitate vix ac ne vix quidem certum judicium ferretur. Quod enim animal et iuprimis avis (columba), quae solo motu nec clamore dolorem communi- cat, cerebro denudato atque ex parte ablato, nervi nequaquam permagni nec soHus sensorii reactionem non satis distincte indicet, non mireris. Itaque ut de hac re certior fiam, minori Ifesionis quantitate hunc nervum sum adgressus. Quod in cuniculis bene peragi potest. Ut N. oculomotorius in basi cranii persecetur, acus neurotomicus, cultri acie horizontaliter directa , immediate ante aurem externam altitu- dine , qute orbitam in partem dimidiam superiorem inferioremque dividit, per cutem et os intruditur et in cranii ca^atatem ingressus et quadranti parte ita versus, ut cultri apex ad inferiora dirigatur acusque cylindro tegatur , in basi cranii usque ad ossis sphenoidei corpus , quod resistit ideoque bene tangitur, promovetur. Tum instrumenlum paullulum sublatum lineam Yi — % interiora versus leniter protrudi- tur itaque aut unus aut uterque N. oculomotorius perscinditur. Alia hujus operationis via ea est, quod in mai'gine orhitffi posteriori in cranii cavitatem intres , orbitaj parietis externse faciem posteriorem et in- ternam exacte sequaris et, ubi lineam baseos cranii mediam longitudinalem fere attigeris, ad inferiora et posteriora instrumentum aliquanto inclines, ut N. N. oculomotorios tangas et dividas. Quae utraque ') JoA. MiiLLER (Physiologie II. 259.) duos casus refert, in quibus N. optici persectionem nulla visus subje- clivi phenouiena sunt secula. Tamen dc dcgeneratione hujus nervi loquitur, ut, num hasc fanla fuerit, nl per- ceptionem inhibuisset nec ne, non eluccat. Tourtual permagnam lucem subjeclivam observavit. ^) N. optici fioras ncr\ osas primifivas solas ad visuni objecfivum perficiendum non esse apfas, ut alio loco jam monui (Repert. ^'■ol. II. p. 225.) eo elucct, quod illius nervi introilus regiouem res externas videre non posse experimentum a Maihotte excogitatum doceat. Qui vero locus, non minus in omnibus specfris subjectivis, ut jam diximus, va- cuus reperifur. Hinc sequifur, solas fibras nervosas tali uti energia subjectiva visuali, qua; sola aut non auf minirae percipiatur. ^) De fuugo medullari Lipsiae 1834. S. Muller's Physiologie Vol. II. p. 35.'. '*) Post diu- lurnam ca?citatem auf eam, qua; a primis vilae diebus existif, nullas restare fibras energia visoria sensuali prae- dilas eo deduci possil, quod, ut Zeune (Belisar 1833. 8. p. 19.) fesfafur, adplicafo galvanismo nulla lux exo- rialur. N. vero opfico et refina aut illo solo adhuc intcgris visus phenomena subjectiva adhuc excitari, eo de- monslratur, nuiyd nou raro aegroli oculos premant indeque flarainarum colorumque perceplionem sibi movere dicanl. s, £(_ Heermann in Ammon's Zeifschrift 1838. p. 168. ''] Cf. Zeune Belisar p. 33. ^) Magendie Journ. de phys. Vol. III. p. 348. Frobiep's Notizen Vol. X. No. 203. p. 86. 3) Behrend's Reperforium Vol. V. p. 227. 3](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21082029_0023.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)