De functionibus nervorum cerebralium et nervi sympathici : libri quattor / G. Valentin.
- Gabriel Valentin
- Date:
- 1839
Licence: Public Domain Mark
Credit: De functionibus nervorum cerebralium et nervi sympathici : libri quattor / G. Valentin. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Francis A. Countway Library of Medicine, through the Medical Heritage Library. The original may be consulted at the Francis A. Countway Library of Medicine, Harvard Medical School.
91/170 (page 85)
![De energiae singulae fibrje prlmitivse indole penitiori. . 85 ratione habita nequaqiiam desit. Fieri potest, ut inmimerae illse in abdomine pectoreque itiolus sub- jeclivi, de quibus feminae bystericse saipe saepius conqueruntur, ut hallucinationes insanorum, qui ani- malia, homines laborantes , macbinam continuo motam al. in corpore contentam esse dicant, denique ut globus hystericus ipse huc pertineat. §. 208. Actiones qualiumcunque fibrarum nervosarum objectiv£e ratione eximie essentiali partibus, in quibus finiunf, definiuntur. Neque enim natura sua objectiva sohimmodo, sed etiam accedente hac partium peripbericarum vi ab actionibus subjectivis eximie differrunt. Quae res cura theoria illa supra proposita omnino consonat. Nam si globuli substantia; cinereaj nucleati, quaj fibrai nervosae centralem linem circumdant et partes periphericae, in quibus fines fibrarum nervosarum peripherici continen- tur, opposita symmetria utunfur, bae ita comparatae sunt, ut omnibus externa irritamenta accipiendi aut reagendi, illa ita, ut omnibus irritamenta interna aut reddendi aut excitandi couditionibus respondeant; quibus barmonice agentibus actio realis, quae completissima est, perficitur. Fibrae vero nervosae primitivee ductrices sunt et conjunctrices harum energiarum et loco et indole sibi oppositarum. Itaque si fibra ner- vosa mediaute una sola energia agit, ut actio incompleta fiat, necesse est. Tamen id existere posse et actiones subjectivae et fibrarum excitatoriarum a centro nervoso sejunctarum irritatio indeque sequuti motus clare docent. Itaque si veram actionis nervosae naturam bene perpendimus , reperimus , nos res externas fibris sensualibus aut sensoriis nequaquain percipere , sed eas in fibras nervosas , has in partes activas centrales agere barumque partium centralium energiam certis sub conditionibus excitatam et cinctam, nostram igitur ipsorum actionem id esse , quod de rebus externis percipimus, quum baj sohe nostram affectionem peculiari sua ralione mutent. Itaque hoc placitum nostro tempore a Joa. Muller tam vere, quam ingeniose expositum, prout explicare studuimus, cum Spinozae ^) edicto, nos nullas res singulares praeter corpora et cogitandi modos sentire et percipere ihentemque bumanam non tan- tum corporis affectiones, sed eliam barum allectionum ideas percipere^), rerum mutandarum ralione habita, omnino convenit. Ex his vero omnibus simul sequitur, quarncunque fibram nervosam, quavis ratione irritatam, eadeni energia reagere, quamvis et quantitas et qualitas hujus energiaj pro variis excitationibus varia esse pos- sit et sit. Ita mecbanice, electrice , cbemice al. irritatas fibras olfactorias olfactu, opticas visu , audi- torias auditu, gustatorias gustu, sensorias sensibilitate aut dolore aut tactu, denique motorias motu rea- gere tironibus notum est et theoria nostra facile explicatur. §. 209. Ad quamcunque funclionem exercendam trium rerum integritatem necessariam esse sponte elucet: 1. Partium elementarium organorum, in quibus nervorum fines insunt, et borum fin^um ipsorum; 2. Fibrarum ductricium et 3. Centri nervosi. Quarum illa prima in actionibus objectivis dignior est et principalis. Ibi vero actio eo perficitur; quod in fibris excitatis energia partium elementarium specia- lissima irritamentum generalius singulari ratione definitum in fibram nervosam transferat, aut quod in fibris excitatoriis irritamentum generalius fibra nervosa ductum in partes elementares ita transferatur, ut hae, quas solo hoc irritamento fibraruni generaliori neque alio excitari verosimillime posse infra videbimus, pro peculiari sua energia insita agant. Itaque lex generalis ea sit, quod energiae partium elementarium specjalissimae insitae neque ulterius explicandae •[] ad fibras nervosas ita referantur, quam partium ele- mentarium organisatio vi sua insita essentiali effecta ad sanguinem et substantiam ex eo exsudatam. Quum vero peripherica haec actio et reactio una tantum actionis pars sit, altera pars loco symmetrice opposito existit, ubi partes systematis centralis nervosi respondentes respondentibus viribus essentiali- bus innatis irritamenta aut accipiunt redduntque aut excitant. Iiide fibrte ductricis et barum partium centralium integritas necessaria sponte deducitur. §. 210. Quamcunque vero corporis fibram nervosam una energia neque duplici aut multiplici uti et notissimum et unicum est, quo actio objectiva vera singula et distincta fieri potest. Num vero haec peculiaris vis in fibra ipsa insit nec ne, aha est quajstio, quae quamvis exactissinie demonstrari nequeat, tamen satis arcte definiri posse videtur. Quod ad fibras sensuales, eaj inter se anatomice tam differunt, ut jure credatur, hanc earum varietatem anatomicam adeo esse necessariam, ut soli energiae speciali sensuali ducendae aptae sint. Nam si experimenlum institui posset, — quod veio non fieri posse sponte elucet ■— fibr;e nervosae v. c. N. olfactorii, quae mollissimis et crassis vaginis utuntur, vix irritamentum ducere queant, quod fibris N. optici, vaginis suis firmis ducitur. Itaque ut energiae sensuales ipsae lon- gissime a se abborrent, ita fibrae earum nervosfe singulte et anatomice et physiologice ita constitutae esse ^ j Jilhic. P. II. ex. 5. Ed. Gfrorer p. 311. ^) ib. propos. XXII. p. 313. ' ^) Ut partium elemenlariura formac e( rationes anatomicae nullo modo explicari possunt, sed^lamquam res datae el absolutoe negue Hllerius demonslrandaB L-xistunl, ita qualilatc sphj siologici' specialissiinae h. e. energiae partibus singulis elementaribus insita; eadein de caussa cognitioHis nostrae fines ita transgrediuntur, uLde ulleriori exposilione, nisi earura exisleiitia congeDila, dici iicqueal.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21082029_0091.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)