Opera medica / recognovit vitam authoris adjecit atque editit L. H. Friedlaenderus.
- William Heberden
- Date:
- 1831
Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera medica / recognovit vitam authoris adjecit atque editit L. H. Friedlaenderus. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
13/320
![0 tem interimere semet ipsum haud potuisse \ Docto- rein tam eruditum (Jautabrigia non diu retinuit, quippe qui anno jam cioidccxlvi socius factus Collegii me- dicorum Londinensiuin biennio ])osl Londiuum se con- tulit ibique in Societatem Regiam adscilus est. Dici vix potest, quanta illi allineret aegrotantium turba, quibus vastissima hac in urbe per triginta amplius annos operam indefessam navavit. Verumtamen aetate ad senectutem vergente a medicinae faciendae aerum- nis jamjam coepit abstinere, territus Richaudi Mea- dii exemplo tunc annum septuagesimum octavum agentis, quocum vehementer jain corporis animique viribus destituto, nihilo vero secius aegros obeunte, ad Ducis Leeilensis lectum convenerat. Ouod ne sibi accideret opprobrioque verteretur, vetuit animus sa- pientia egregie corroboratus atque persuasione fretus illa , homines ab amicis ingruentis virium suarum defectionis vix unquam commonefieri, quamobrein muuere suo annis aliquot tempestivius se abdi- care, quam illi vel hora diutius atque par erat va- care maluit. Et Plutakchi auctoritate consilium suum confirmavit. Is enim narrat, Nutnain regem virginibus Vestalibus annorum triginta castitatem eo praescripsisse consilio, nt primum decennium, quae facienda essent, discerent, secundum vero, quae didi- cissent, facerent, reliqnnin autem decennium haec alias edocerent 1 2. Ad ejusmodi exemplum et medici vitam instituendam esse ratus, Hebekdenus ultima demum vitae parte usus est ad doctrinam et experientiam suam uberrimam cum aliis communicandam, quam- obrem in fronte commentariorum suorum verba le- guntur illa veteris medici: fe(>o)v, y.ul xu/livuv ouxfTt cvvcc/iifvoq f tovto to (hflXlor Vyouxpu. Itaque, ut senectuti otimn et requiem laborum pararet, Vindesoriae in domo quadam sua quamlibet 1 Gellius (Noof. Att. 1. XVtr. c. 16.) et Paulus Aeginet. (de art. uied. 1. V. c. 28.) Iisdem fere verbi» hanc rem enarrant. 2 \JIqIoOij r5> ruiq ItQuiq nuo Otvoiq vno roo (JucuXfO)q uyvtla TQiUY.nvcuixiq, iv ij xi\v /ulv nov d< xuuluv , u /Qt] dqyr, fiuvO-uvovOf i rtv <))= fitor/v , u /u f{iu&i)xuat dodiot* xi]v ()f Tuizrjv, icttiuq uvcui diduoy.ouoiv. Plutarch. ia Numa. Cap. X.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28035197_0013.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)