Opera medica / recognovit vitam authoris adjecit atque editit L. H. Friedlaenderus.
- William Heberden
- Date:
- 1831
Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera medica / recognovit vitam authoris adjecit atque editit L. H. Friedlaenderus. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
259/320 (page 235)
![tum fuerat, statim vomebatur. Yigilia fere perpetua erat. Pancreas erat scirrhosum. Pancreas etiam repertum est scirrhosum in femi- na, quae septem annos conflictata fuerat cum dolori- bus ventriculi, et intestinorum, et coxarum. Femur quoque, et crus torpuerant, cum sensu frigoris. Cu- piditas cibi perierat, et acida saepe vomebantur ‘. cap. xcvnr. De vertigine, Vertigo utrumque sexum infestat. Senectuti quidem est maxime familiaris; junioribus tamen, praecipue feminis, non est incognita. Hic morbus mihi visus est istiusmodi, quem cre- diderim saepe oriri ex offensa quadam ventriculi, saepius ex affectu capitis, saepissime autem a totius corporis infirma atque adversa valetudine. Quantum intellexi ex aetate et constitutione aegrorum, atque ex iis, quae vel nocuerunt, vel opitulata sunt; per- paucae sunt vertigines, quae a sanguine nimio et ha- bitu pleno nascuntur. Quamobrem m iis, quibus san- guis abundare videatur, caute agendum est, et prin- cipio quae leniter tantummodo exinaniunt sunt ten- tanda, ex quibus documentum capiendum est, quam valida remedia adhibere liceat, et quoties repeten- da sint. Fastidium, cruditas, inflationes, dolor, et sensus gravitatis iu ventriculo, nausea, vomitus, alvus adstri- cta, et lumbrici, modo antecedunt vertiginem, modo cum illa simul facta sunt. Ubi haec suut vel sola, vel praecipua mala praeter vertiginem, credibile erit ‘ Yir quartum et vigesimum annum agens per quinque mense* afflictu* erat doloribus ventri*, quibu* con- quiescentibus intumuit ventriculus, crudita* fuit, urina parca, et debilita* sensim aucta, denique alvus fusa, quae cohiberi non potuit. Men*e tertio a tumore ven- triculi extinctus est. Pancreas in magnitudinem enor- mem auctum erat et exulceratum. [Notula Heberdeni filii].](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28035197_0259.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)