Opera medica / recognovit vitam authoris adjecit atque editit L. H. Friedlaenderus.
- William Heberden
- Date:
- 1831
Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera medica / recognovit vitam authoris adjecit atque editit L. H. Friedlaenderus. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
51/320 (page 27)
![fuerit et omnis morae impatiens, longe perniciosius erit Tenam non incidere in morbo ex inflammatione, quam in arthritide sanguinem detrahere. Licet enim id improbetur a Stdenhamo, et quidem ])lerisque fo- ret inutile, non tamen est semper et ubique pericu- losum. Novi podagricum, cui in more positum erat singulis morbi accessionibus venam incidere; quod sex et triginta annos facere consueverat. Alius quo- que saeviente dolore arthritico ad sanguinis missio- nem semper confugit, unde dolor illico delinitus est, et somnus placidus recreansque inductus. Neque, quantum intellexi, aut hunc aut illum poenituit tam abnormis curationis. Pauci autem negabunt, ubi pul- mones vehementer laborant, venae incisionem sine summo periculo omitti non posse, quamquam certis- sime constet malum ad arthritidem pertinere. In mor- bis longis, qualiscunque detur podagrae suspicio, con- veniet neque aquas Bathonienses imperare, neque alia quaevis remedia, quae arthritidem arcessere exi- stimantur, modo eadem periculosa essent, si ab aliis causis aegrotatio proveniat: optime vero aegro consu- letur, si nihil aliud moliamur, quam omnia sic ordi- nare ut naturaliter esse debent, aut, ubi grave ali- quid inciderit, id levare. Haud mihi in animo est expendere facultates aquarum Bathoniensium et medicamentorum calefa- cientium, qualia ex aromatibus et vino petuntur, ad excitandam podagram, -sicubi hoc esset expetendum. Post brevem usum fama, nisi fallor, minores depre- hendentur. Leves illi vagique dolores, qui sumtis remediis antarthriticis sentiuntur et vocantur poda- grae rudimenta, nunquam fortasse non sentirentur in aetate inclinata, si quis attente animum ad eos ad- verteret. Usum longissimum et maximam animi intentio- nem in indagandis morborum naturis et remediis eorum per se frustra esse, nisi fors etiam aliqua accesserit, cum ex aliis morbis intelligiimis, tum maxime ex athritide. Quamquam enim hic morbus prior exstiterit quam antiquissimorum medicorum scripta, et nulli genti nec seculo pepercerit; quam- quam etiam, ut Sydeniiamo videtur, praecipue oc- cupet viros mentis acumine et ingenii viribus prae- stantes, qui, ut vellent, sic etiam possent quales- o *](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28035197_0051.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)