Partium externarum oculi humani : imprimis organorum lachrymalium ; descriptio anatomica iconibus illustrata / auctore Ioanne Christiano Rosenmüllero.
- Rosenmüller, Johann Christian 1771-1820.
- Date:
- 1810
Licence: Public Domain Mark
Credit: Partium externarum oculi humani : imprimis organorum lachrymalium ; descriptio anatomica iconibus illustrata / auctore Ioanne Christiano Rosenmüllero. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
104/136 page 58
![et micanti offerunt. Quanquam talia', quae oculum sic afficiunt, non semper careri possunt, tamen provideri potest, ne quid oculus detrimenti capiat, si anteriorem bulbi superficiem palpebris obtegimus, quod fit musculo orbiculari et’ corrugatore contra- hendis, dum levator palpebrae superioris palpebram superiorem paullisper attollit. Interdum diminutio modo lucis nimiae requiritur, ad quam efficiendam satis est, aliquam partem superficiei anterioris bulbi tegere. Contrahimus paullulum rimam palpebrarum per musculum orbicularem, pro modo quantulo cunque ( lucis admit- tendae. Si| est, 'ut in diluculo sive in tenebris cernamus, radii lucis , quantum fieri potest, plurimi oculis recipiendi sunt. Tum musculi occipitales, frontales et levator palpebraej superioris palpebras longe lateque distendunt, et spatium, quod est inter ri- mam oculi, ita amplificant, ut satis magna pars superficiei anterioris bulbi nuda et aperta] radiis lucis accidentibus pateat. Neque vero solum multitudinem radiorum lucis, quos oculus recipiat, calle- mus ope palpebrarum sive diminuere, sive adaugere. Si nobis omnino non libet cer- nere rem, cuius adspectus animi commotionem excitaret, palpebris operiendis impe- dire solemus , ne organum visus imaginem rei recipere et ad sensum animi transferre possit. Illud fieri solet, si vel somnum capere, vel adspectum rei invisae vitare, vel in acerrima et attentissima cogitatione, in indignatione et tristitia imagines rerum omnium, quae extra sunt, ab intelligentia sensuque nostro removere et excludere volumus. §• 169. Si oculi, palpebris clausis, omni perceptione et sensu radiorum lucis penitus carerent, id magno nobis incommodo et detrimento futurum esset. Sed quum tarsi](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28039609_0104.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image