Partium externarum oculi humani : imprimis organorum lachrymalium ; descriptio anatomica iconibus illustrata / auctore Ioanne Christiano Rosenmüllero.
- Rosenmüller, Johann Christian 1771-1820.
- Date:
- 1810
Licence: Public Domain Mark
Credit: Partium externarum oculi humani : imprimis organorum lachrymalium ; descriptio anatomica iconibus illustrata / auctore Ioanne Christiano Rosenmüllero. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
43/136 (page 39)
![> /V -• • ' ' \ k. » \ '■ ] . N N Alex. Monro observat, anat. and physio/og. whcrein D. Hunters claim to some discouveries is examined. Edinb. i y58. 8. Inquisivit cluctus glandulae lachry- malis in oculo humano, eosque Mercurio replevit. Tab. II. Fig. x. f. h. y. et Fig. 2. h. i. i. depicti hi ductus extant. Gallinae quoque glandulam lachrymalem una cum eius ductu delineavit. Notat enim in avibus modo unum singularem, sed multo ampliorem glandul. lachr. ductum reperiri, qui pateat in parte interno membranae nictitantis. I11 oculo humano animadvertit Aestat. ann. 17^3. duo circiter sive tria foramina exigua, quorum situs erat supra internam pariem palpebrae superioris, prope canthum exter- num, quae putavit esse oscula ductuum glandulae laehrymalis. Tum operam dedit, ut ductus isti melius inspici possint, id quod hoc fere modo egit: oculum inquiren- dum per noctem in aquam coloratam immersit, atque tum, cum illum probe abluis- set, animadvertit, orificia tria, quatuorve, cum eorum canalibus, qui colore rubro infecti erant. In eorum duos ei setas inferre contigit supra digitum dimidium. Ex tendebantur per plures minores glandulas congregatas usque ad glandulam lachryma- lem. Alter horum ductuum, immisso mercurio, usque ad convexam anteriorem glan- dulae partem , ubi in ramxjlos tres dividebatur, visui patebat. In glandulas quoque congregatas ei videbatur ductus ille ramulos protendere. Postea in duobus aliis ex- emplaribus, sex, septemve horum glandulae laehrymalis ductuum invenit. Dubitat tamen quin ductus glandulae laehrymalis cum ramulis suis aliqua conxunctione tene- antur, cum mercurius in unum ductum immissus, in reliquos ductus non efflueret. Duverney Ocuvres anatomiques. Paris. J761. 4* Vol. 2. Describit musculum in saccum nasalem insertum. Ioseph. Nata/. Palluci /Methodus curandae fistulae laehrymalis. VPlen. 1762. 8. In ea opinione est, ut credat, praeter utrumque illum ductum lachryma- lem, quem vulgo nominant, plures adesse lachrymamm derivationes, quae humorem in saccum eius nominis perinde deducerent.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28039609_0043.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)