Registrum Prioratus Omnium Sanctorum juxta Dublin / Edited from a manuscript in the library of Trinity College, Dublin; with additions from other sources, and notes, by the Rev. Richard Butler.
- All Hallows' Priory (Dublin, Ireland)
- Date:
- 1845
Licence: Public Domain Mark
Credit: Registrum Prioratus Omnium Sanctorum juxta Dublin / Edited from a manuscript in the library of Trinity College, Dublin; with additions from other sources, and notes, by the Rev. Richard Butler. Source: Wellcome Collection.
100/238 page 18
![rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Datum apud Balikolyn in festo nativitatis sancti Johannis Baptiste. Anno Domini mil- lesimo ccc. tricesimo octavo. Nos autem cartas scripta et literas predicta ad requisicionem fratris Tliome nunc Prioris ecclesie Omnium Sanctorum supradicte tenore presencium duxi- mus exemplificanda. In cujus rei testimonium has li teras nostras fieri fecimus patentes. Testibus • Waltero le Bermyngham justiciario nostro Hibernie • apud Dublin xxix. die Junii anno regni nostri Anglie vicesimo secundo • regni vero nostri Francie nono. Nos autem tenorem literarum predictarum ad requisicionem nunc Prioris dicte ecclesie Omnium Sanctorum exemplificandum duximus per presentes. In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste me ipso apird Westmonasterium • quartodecimo die Februarii anno regni nostri Anglie vicesimo tercio • regni vero nostri Francie decimo. X. JnspExio confirmatio et gratiosa concessio ab impetrantium ^c. bomini llicarbi secunbi. RIcardus Dei gracla Rex Anglie et Francie et dominus Hibernie Omnibus ad quos presentes litere pervenerint salutem. Inspeximus cartam domini Henrici quondam Regis Anglie progenitoris nostri ecclesie Omnium Sanctorum in orientali parte Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus factam • in hec verba. Henricus Dei gracia Rex Anglie et dux Normannie et Aquitannie et comes Andegavie • Archiepiscopls episcopis abbatibus comitibus baronibus justiclariis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis Francils Anglicis et Hiber- niensibus salutem. Sciatis me dedisse et concess[iss]e et hac mea carta confir- masse ecclesie Omnium Sanctorum in orientali parte Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus has terras scilicet • Balencongalan • Kanturc • Duncamac • Bale- dubgall • Rubanagan • Cnoclislann • Kaldronan • imperpetuam et puram elemo- sinam pro salute anime mee et antecessorum meorum cum decimis et antiquis terminis et aliis liberis consuetudinibus suis ■ sicut melius ante adventum meum in Hibernia](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28741481_0100.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


