Registrum Prioratus Omnium Sanctorum juxta Dublin / Edited from a manuscript in the library of Trinity College, Dublin; with additions from other sources, and notes, by the Rev. Richard Butler.
- All Hallows' Priory (Dublin, Ireland)
- Date:
- 1845
Licence: Public Domain Mark
Credit: Registrum Prioratus Omnium Sanctorum juxta Dublin / Edited from a manuscript in the library of Trinity College, Dublin; with additions from other sources, and notes, by the Rev. Richard Butler. Source: Wellcome Collection.
102/238 page 20
![caciones ecclesiarum usque ad valorem viginti libraimm per annum • tarn ea que de nobis in capite quam de aliis tenentur habenda et tenenda sibi et successori- bus suis in puram et perpetuam elemosinam Imperpetuum. Statuto de terris et tenementis ad manum mortuam non ponendis edito non obstante • dum tamen per inquisiciones inde in forma debita capiendas et in cancellaria nostra Hibernie vel heredum nostrorum rite retornandas compertum sit quod id fieri poterit absque dampno vel prejudicio nostri vel heredum nostrorum seu aliorum quo- rumcumque. In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud Kylkenny quinto die Aprilis anno regni nostri decimo octavo. [Faryngtoun per ipsum Regem et pro quadraginta solidis solutis in hana- perio.] XI. Bonacio ct confirmacio hommt l^cnrict, Scc. HEnricus Dei gracia Rex Anglie et dux Normannie et Aquitannie et comes Andegavie • Archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus jus- ticiariis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis Franciis Anglicls et Hiberniensibus salutem. Sciatis me dedisse et concessisse et hac mea carta confirmasse ecclesie Omnium Sanctorum in orientali parte Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus has terras scilicet • Balencongalan • Kanturc • Duncar- nac • Baledugall • Rubanagan • Cnochyflan • Kaldronan • et ad ea pertinencia • in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum meo- rum • cum decimis et antiquis terminis et aliis liberis consuetudinibus suis sicut melius aliqua elemosina dari poterit. Quare volo et firmiter precipio quod prefatam ecclesiam et canonicos suos et omnes res et terras suas manuteneatis et custodiatis et protegatis • nullam sibi rml rebus suis injuriam vel contumeliam facientes nec ab aliquo fieri permitten- tes • set si quis sibi in aliquo foresfecerit plenariam inde sine dllacione justiclam faciatis et permittatis predictam ecclesiam habere omnes predictas terras et pos- sessiones et omnes liberas et antiquas consuetudines et libertates suas • sicut melius et plenius Dermot Rex Lagenle predictas terras et possessiones predicte ecclesie donavit et liberas consuetudines concessit. Testibus • Laurencio Dublin Archi- eplscopo • Edano Lug: episcopo • E. [? R.] comite Destr: • H. de Lacy • Radul- pho de Warner • Roberto Poerio ■ Willelmo cancellario meo et multis aliis. XII.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28741481_0102.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


