Registrum Prioratus Omnium Sanctorum juxta Dublin / Edited from a manuscript in the library of Trinity College, Dublin; with additions from other sources, and notes, by the Rev. Richard Butler.
- All Hallows' Priory (Dublin, Ireland)
- Date:
- 1845
Licence: Public Domain Mark
Credit: Registrum Prioratus Omnium Sanctorum juxta Dublin / Edited from a manuscript in the library of Trinity College, Dublin; with additions from other sources, and notes, by the Rev. Richard Butler. Source: Wellcome Collection.
153/238 page 71
![Tenendam et habendam dictam dimidiam carrucatam terre cum omnibus suis pertinenciis dictis canonicis et suis successoribus de me et heredibus meis cum omnimoda communi pastura dictarum montanearum libere quiete plenarie et integre bene et in pace • in pratis et pascuis pasturis in moris et mariscis in tm’bariis genestis et brueriis in aquis et stagnis et molendinis et in omnibus liber- tatibus et liberis consuetudinibus ad liberam terram pertinentibus. Ita quod liceat eisdem canonicis et suis hominibus pascere fodere secare et omnia alia asiamenta inde habere sicut ego umquam habui vel aliqui in nomine meo aut antecessores mei vel aliqui nomine eorum inde melius plenius aut liberius ha- buerunt vel aliquo tempore tenuerunt. Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis ipsi et successores sui unam libram cimini in festo apostolorum Philippi et Jacobi pro omni servicio seculari secta curie exactione et demanda ad me vel heredes meos pertinenti. Ego vero et heredes mei dictam dimidiam carucatam terre cum suis pertinenciis et cum omnimoda pastura prenominata predictis canonicis et successoribus suis contra omnes homines et feminas plenarie warentizabimus in perpetuum. Et ut hec mea donacio concessio et confirmacio perpetue firmitatis robur obtineat presentem cartam sigilli mei impressione roboravi. Hiis testibus • do- minis Ricardo Anglico • Gilberto de bello Fago ■ Willelmo Anglico • Waltero Lacheles - Willelmo de Fonte • Ricardo Lacheles • Ada de Karr • Johanne Sut- ton • Willelmo Lyssebone • Petro de Coulock • Johanne de Renina ■ Nicholao de Exonia clerico et multis aliis. LXXX. IBe quinquaginta acris apuli ©miagi^c. SCiant presentes et futuri quod ego Waleranus de Welleslegh dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Priori et canonicis Omnium Sanctorum juxta Dublin quinquaginta aeras terre cum pertinenciis in tenemento de Cre- wath et dominium et servicium decem aerarum quas Johannes Wodeloc tenet • videlicet de terra que fuit quondam Cormok Oculan in parte occidentali terre ad ecclesiam de Crewath [pertinentis] cum communia tocius montane tam pasture quam bosci et turbarii geneste et bruere que pertinent ad idem tenementum de Crewath • ad utendum et capiendum inde quod eisdem canonicis et suis suc- cessoribus](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28741481_0153.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


