Registrum Prioratus Omnium Sanctorum juxta Dublin / Edited from a manuscript in the library of Trinity College, Dublin; with additions from other sources, and notes, by the Rev. Richard Butler.
- All Hallows' Priory (Dublin, Ireland)
- Date:
- 1845
Licence: Public Domain Mark
Credit: Registrum Prioratus Omnium Sanctorum juxta Dublin / Edited from a manuscript in the library of Trinity College, Dublin; with additions from other sources, and notes, by the Rev. Richard Butler. Source: Wellcome Collection.
85/238 page 3
![et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint • nisi forte excommuni- cat! vel interdicti aut publice usurarii sint • nullus obsistat. Salva tamen justicia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decimas preterea et possessiones ad jus ecclesiarum vestrarum spectantes ■ que a laicls detinentur redimendi et legitime liberandi de manibus eorum • et ad ecclesias ad quas per- tinent revocandi libera sit vobis de nostra auctoritate facultas. Obcunte vero te nunc ejusdem loci Priore vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surrepclonls astucia seu violencla preponatur • nisi quem fratres communi consensu vel fratrum major pars consilii sanioris secundum Deum et beati Augustini regulam providerint eligendum. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna lu posterum sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapi- nam seu furtum facere • ignem apponere • sanguinem fundere • hominem temere capere vel interficere • seu violenclam audeat excercere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessio- nes auferre ■ vel ablatas retinere • minuere seu quibuslibet vexacionibus fatigare • sed omnia integra conserventur eorum pro quo[rum] gubernacione seu susten- tacione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salva sedis apostolice auc- toritate et diocesanl episcopi canonica justicia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularlsve persona hanc nostre constl- tucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit • secundo terciove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit • potestatis hono- risque [sui] careat dignitate • reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat • et a sacratissimo corpore et sanguine Del et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat • atque in extremo examine districte subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi • quatinus et hic fructum bone actionis percipiant • et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant • amen. Datum Spofetl pjuultimo dio IMaii septimo calendarum Septembris • Indictione vii. Incarna- cionls dominice anno millesimo ccxxiiij. [ccxxxilij] Pontificatus nostri anno octavo. B 2 II.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28741481_0085.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


