Medicinae libri octo ex recensione Leonardi Targae. Quibus accedunt ... annotationes criticae ... tabulae characterum ponderum, mensurarum, aliae ... indices materiae medicae Celsianae ... / A. Corn. Celsi.
- Date:
- 1826
Licence: Public Domain Mark
Credit: Medicinae libri octo ex recensione Leonardi Targae. Quibus accedunt ... annotationes criticae ... tabulae characterum ponderum, mensurarum, aliae ... indices materiae medicae Celsianae ... / A. Corn. Celsi. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Royal College of Physicians of Edinburgh. The original may be consulted at the Royal College of Physicians of Edinburgh.
446/570 (page 368)
![Varicocele. Venarum tori exa- sperant testiculum. Sarcoeele. Bubono- cele. Curatio. Communia quaedam. Praeter haec aeque integris tunicis ramex innas- citur : Mgffoxrikqv Graeci appellant. Venae intumes- cunt ; eaeque intortae, conglomerataeque a superiore parte, vel ipsum scrotum implent, vel mediam tuni- cam, vel imam: interdum etiam sub ima tunica, circa ipsum testiculum nervumque ejus, increscunt. Ex his eae, quae in ipso scroto sunt, oculis patent: eae vero, quae mediae imaeve tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam visui subjectae sunt: praeterquam quod et tumoris aliquid est, pro venarum magnitudine et modo, et id prementi magis renititur, ac per ipsos venarum toros inaequale est; et, qua parte id est, testiculus magis justo dependet. Cum vero etiam super ipsum testiculum nervumque ejus id malum increvit, aliquanto longius testiculus ipse descendit, minorque altero fit, utpote alimento amisso. Raro, sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit: na^y,oyJiikrjv Graeci vocant. Interdum etiam ex in- flammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque affert; et, nisi celeriter ea inflammatio conquievit, dolor ad inguina atque ilia pervenit, partesque eae intumescunt; nervus, ex quo testiculus dependet, plenior fit, simulque indurescit. Super haec, inguen quoque nonnunquam ramices implent: j3ov&avoxf]\riv appellant. XIX. His cognitis, de curatione dicendum est: in qua quaedam communia omnium sunt, quaedam propria singulorum. Prius de communibus dicam. Loquar alitem nunc de iis, quae scalpellum deside- rant : nam quae vel sanari non possint, vel aliter nutriri debeant, dicendum erit, simul ad species singulas venero. Inciditur autem interdum inguen, interdum scrotum. In utraque curatione homo ante triduum bibere aquam ; pridie abstinere etiam a](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21935853_0446.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)