Medicinae libri octo ex recensione Leonardi Targae. Quibus accedunt ... annotationes criticae ... tabulae characterum ponderum, mensurarum, aliae ... indices materiae medicae Celsianae ... / A. Corn. Celsi.
- Date:
- 1826
Licence: Public Domain Mark
Credit: Medicinae libri octo ex recensione Leonardi Targae. Quibus accedunt ... annotationes criticae ... tabulae characterum ponderum, mensurarum, aliae ... indices materiae medicae Celsianae ... / A. Corn. Celsi. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Royal College of Physicians of Edinburgh. The original may be consulted at the Royal College of Physicians of Edinburgh.
491/570 (page 413)
![gis spes est. At si nihil horum secutum est, potest etiam dubitari, an os fractum sit: et protinus con- siderandum est, lapide, an ligno, an ferro, an alio telo percussum sit, et hoc ipso laevi an aspero, me- diocri an vastiore, vehementer an leviter ; quia quo mitior ictus fuit, eo facilius os ei restitisse credibile est. Sed nihil tamen melius est, quam certiore id nota explorare. Ergo, qua plaga est, demitti spe- cillum oportet, neque nimis tenue, neque acutum ; ne cum in quosdam naturales sinus inciderit, opi- nionem fracti ossis frustra faciat: neque nimis ple- num ; ne parvulae rimulae fallant. Ubi specillum ad os venit, si nihil nisi laeve et lubricum occurrit, integrum id videri potest: si quid asperi est, utique qua suturae non sint, fractum os esse testatur. A su- turis se deceptum esse, Hippocrates memoriae pro- didit ;a more scilicet magnorum virorum, et fiduci- am magnarum rerum habentium. Nam levia inge- nia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt: magno ingenio, multaque nihilominus habituro, convenit etiam simplex veri erroris confessio ; praecipueque in eo ministerio, quod utilitatis causa posteris tradi- tur ; ne qui decipiantur eadem ratione, qua quis ante deceptus est. Sed haec quidem alioquin me- moria magni professoris, uti interponeremus, effecit. Potest autem sutura eo nomine fallere, quia aeque aspera est; ut aliquis hanc esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo subesse hanc verisimile est. Ergo eo nomine decipi non oportet: sed os aperire tutissimum est. Nam neque utique certa sedes, ut supra posui, suturarum est; et potest idem et natu- raliter commissum et ictu fissum esse, juxtave ali- 8 Popul. v. 14. AYTONOM02—iK C\nOhif xaja rxf fa- <fas «» rf figiy/xec]r r7}n ■arugiXaSi fxt 'ito/tivot Touribxr 'JxXi^-at SI fxu ‘ytv/inu ii faifai, i» irtfinv iuv)nm t5 GiXiof ~]o <r7voc il/jtgcv yag Kotjaipxvii yitljai. Teli natura conside- randa. Hippocra- tis lau- datio. Sedes su- turarum incerta.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21935853_0491.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)