Medicinae libri octo ex recensione Leonardi Targae. Quibus accedunt ... annotationes criticae ... tabulae characterum ponderum, mensurarum, aliae ... indices materiae medicae Celsianae ... / A. Corn. Celsi.
- Date:
- 1826
Licence: Public Domain Mark
Credit: Medicinae libri octo ex recensione Leonardi Targae. Quibus accedunt ... annotationes criticae ... tabulae characterum ponderum, mensurarum, aliae ... indices materiae medicae Celsianae ... / A. Corn. Celsi. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Royal College of Physicians of Edinburgh. The original may be consulted at the Royal College of Physicians of Edinburgh.
513/570 (page 435)
![XI. Ac de fractis quidem ossibus hactenus dic- Luxatio- tum sit. Moventur autem ea sedibus suis duobus modis. Nam modo, quae juncta sunt inter se, de- hiscunt : ut cum latum scapularum os ab humero Hiatus recedit; et in brachio, radius a cubito; et in crure, rUm. tibia a sura ; interdum a saltu, calcis os a talo ; quod raro tamen fit: modo articuli suis sedibus excidunt. Ante de prioribus dicam. Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cavus est, depres- susque digitus sinum invenit: deinde gravis inflam- matio oritur; atque in talis praecipue: siquidem febres quoque, et cancros, et nervorum vel disten- tiones, vel rigores, qui caput scapulis annectunt, movere consuevit. Quorum vitandorum causa, fa- cienda eadem sunt, quae in ossibus mobilibus laesis [aliquid ubi incidit, protinus is locus]a proposita sunt; ut dolor tumorque per ea tollantur. Nam diducta ossa nunquam rursus inter se junguntur ; et, ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus amitti- tur. Maxilla vero et vertebrae, omnesque articuli, cum validis nervis comprehendantur, excidunt aut vi expulsi, aut aliquo casu nervis vel ruptis, vel infirmatis ; faciliusque in pueris et adolescentulis, quam in robustioribus. Hique elabuntur in prio- rem et in posteriorem, in interiorem et in exterio- rem partem; quidam omnibus modis, quidam cer- tis : suntque quaedam communia omnium signa, quaedam propria cujusque. Siquidem semper ea parte tumor est, in quam os prorumpit; ea sinus, a a Haec verba, manifeste ab incuria transcribentium, dum paginam verterent, in textum irrepserunt. Veniunt enim a sententiae proxi- mae initio: “ Quorum ubi aliquid incidit protinus is locus cavus est,” &c. Scriba nimirum, ut solet, ad voculam laesis” interpellatus, iterumque ad operam revertens scripturam coepisset apud voculam “ aliquid,” et perrexisset “ubi incidat protinus is locus donec errore percepto, iterum ad proprium initium “ pro- posita sunt ” transiit, litura tamen neglecta. Vide Taro, in locum.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21935853_0513.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)