Tractatus de vulneribus pectoris penetrantibus. Pars prima. Accedit tabula lithographica / auctore Carolo Mayer.
- Mayer, Carl Wilhelm, 1795 or 1796-1868.
- Date:
- 1823
Licence: Public Domain Mark
Credit: Tractatus de vulneribus pectoris penetrantibus. Pars prima. Accedit tabula lithographica / auctore Carolo Mayer. Source: Wellcome Collection.
57/216 page 15
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![Penetrantium pectoris vulnerum disquisitio generalis. § 5. - * Devisio. Verum penetrantium pectoris vulnerum discrimen nititur laesarum partium discrepantia, quocirca sensu practico commode in duo genera distingui posfunt, quorum unumquodque peculiarem curam defiderat. Sunt vero: A, s. Vulnera pectoris penetrantia salvis partibus internis, B, s. Vulnera pectoris penetrantia cum laesione partium in- ternarum e) inflicta. Secundum simplicem aut complicatam laesionem, quae in iis lo- cum habet, penetrantia pectoris vulnera discernuntur, in: a. Vulnera pectoris penetrantia simplicia, quibuscum nullum alicujus momenti symptoma conjungitur; b. Vulnera pectoris penetrantia composita, cum laesione in- ternarum partium et denique c. Vulnera pectoris penetrantia complicata, quibuscum prae- ter alterius generis naturam, praesentia quoque alieni corporis, san- guinis extravasatio, sive aeris in pectoris cavum ingrefsus, costa- rum fractura etc. sive multa ejusmodi phaenomena simul conjun- cta sunt § 6.. Iam divisio [§ 5] penetrantium thoracis vulnerum satis demon- strat, e variis eorum generibus varia symptomata, variasque deinde e) Gui de Chauliac la grande Chirurgie 8° Burdigala—1672. Tract. III. Cap. V p. 209. P. Forest. 1. c. p. 91. *) Occurrit apud fcriptores nonnullos talis vulnerum pectus penetrantium divisio, ut alia unam, alia duas aperturas admittant. Hoc modo fecisse reperitur J. L. Petit (vid ejusdem Ocuvres posthumes. Tom. I. art. de vulneribus pectoris.'), cpiam inter re- centiores etiam E. Rumcbe, Diss. sur les plaies dearmes d feu penetrantes duns la poi- trine. 4° Paris. 1814, secutus est. Nos autem hujusmodi vulnerum discrimen pro minus esfentiali habentes, rationem divisionis malumus a partibus laesioni imme- diate obnoxiis, quam a numero aperturarum deducere.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b2874830x_0057.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)