Nascentium morientium qui numero ex lege naturae diversis diei temporibus diverso : dissertatio inauguralis medico-statistica ... / auctor Marcus Berliński.
- Berliński, Marek.
- Date:
- 1834
Licence: Public Domain Mark
Credit: Nascentium morientium qui numero ex lege naturae diversis diei temporibus diverso : dissertatio inauguralis medico-statistica ... / auctor Marcus Berliński. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
31/42
![pello. Vim, quam singuli morbi pro natura sua in moriendi tempore accelerando aut retardando ostendant, per se clarum est, tantum ex eo cognosci et definiri posse, quatenus numeri eorum (A) a numeris, quos in ultima linea ejusdemque rubricae A proposui, differant. Haec causa est cur rubrica B, in qua hae declinationes diligentissime enu- meratae sunt, in hac tabula summo momento sit, et omnia, quae postea de numerorum relationibus, quatenus singulis morbis ullo mode immutentur aut afficiantur, diclurus sum, unice, vel hac rubrica nor expressis verbis nominata, ad solos hos numeros referanda sunt, quo; haec rubrica B. oculis subjiciat; ubi vero differentiam non sic intellig volo rubricae signum addidi. Quas hic inter singulas morborum species et classes rationes ess< statuimus, si cum relationibus iis comparantur, quae in universun statui debent, primum hoc manifestum est, chronicorum morborun discrepantiam minimam esse. Quod eo minus mirum videbitur cogi tanti, si numerus quintus pro norma habeatur mortuorum, quatuo partes chronicis morbis, unam vero tantum acutis abruptam esse atque vel hac de causa summam illam normalem propius ad chroni eorum morborum quam ad acutorum naturam accedere. — Maju contra acutorum morborum discrimen est. In his enim horis antirne ridianis et post mediam noctem, quae alias mortibus sunt refertissi mae, longe minor mortuorum numems invenitur, pomeridianis vcr< horis et ante mediam noctem multo major. Ex quo per se clarun est, cur minus discrimen inter diem et noctem in mortibus, qua morbos acutos sequuntur, observetur (C), et cur major eorum sit nume ms, qui horis vespertinis quam qui matutinis moriantur (D ] Cujus discriminis cansa dubium non est, quin non aliunde mpetend videtur, quam ex exacerbationibus, quae horis pomeridianis ct vespei tinis cos maxime, qui morbis acutis oppressi sunt, corripere solen et morientium numerum valde debent augere. Erit fortasse, qui hic obliquatur nobis atque moneat, vim ean qae exacerbationibus assignanda sit, nullam esse posse, nisi post hc ram demum tertiani pomeridianam, neque, cum raro tantum tam mj ture cernantur, afferre quidquam inque se continere, unde major eorun qui horis pomeridianis usque ad tertiam moriantur, numerus explicetu: Quam dubitationem quo certius tollere possemus, necesse est ut d numero eorum, qui duobus his pomeridianis trium horarum spatiis vita d< cedere solerent, certum quid et satis exploratum haberemus proponere. Mil quidem, qui 1221 mortes, quarum 286 acutis morbis adductae essen hunc ipsum in finem inter se comparaverim, persuasum est, inde a hora 12a usque ad 3am pomeridianam acutis morbis non plures al ripi, quam in universum moriantur, sed ab h. demum 3a usque a sextam, eodemque modo intellexi, illud tempore ante mediam noctei](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22481217_0033.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


