Licence: Public Domain Mark
Credit: Th. Sydenhami Opera universa medica. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
106/810 (page 76)
![convenit, verum etiam periculo non vacare cludum observavi. , _ , „ Priusquam liuic argumento clausulam addamus, illud monendum venit, ea, quae de febrium autumna- lium intermittentium cluratione, atque de tempore ad san°uinis despumationem requisito jam dicta sunt, ita intelligenda esse, ut nos solum illud nunc specte- mus, quod natura, vulgaribus atque usitatis tantum medicamentis suffulta , praestare soleat. Nequaquam enim eo consilio de his rebus ita locuti sumus , ac si doctos ac solertes medicos despondere animum veli- mus , atque vel cie melioribus medendi rationibus excogitandis , vel nobilioribus remediis inveniendis spem totam abjicere, quorum ope hujusmodi morbo- rum sanationem accelerent. Tantum enim ego pro- fecto ab hoc proposito absum, ut non desperem \el a me ipso tale quidpiam sive methodi, si\e leinedn aliquando repertum iri. . 1 Sublato morbo , aeger sedulo purgandus est; in- credibile enim dictu, quanta morborum vis ex pur- gationis defectu post febres autumnales subnasca- tur Miror autem hoc a medicis minus caveri, mi- nus etiam admoneri. Quandocumque enim horum morborum alterutrum paulo provectioris aetatis homi- nibus accidisse vidi, atque purgationem etiam omis- sam , certo praedicere potui, periculosum aliquem morbum eosdem postea adonturum de quo tamen illi nondum somniaverant, quasi perfecte jam sanati. Omnino interim cavendum est, ne purgetur aeger, nisi morbo penitus depulso.# Ouamvis enim partes naturales illuvie ista, quam m illas congessit febris, hoc pacto quadamtenus sublevari videantur, nova tamen materia derepente succrescet; febre scilicet a cathartici impetu, atque humorum agitatione jam revocata, eaindem suppeditante; ac proinde id tan- tum a purgatione lucri fecerimus, ut morbus contu- macior evadat. Quotidiana id nos docent eorum exempla, qui in morbi naQuxf.u], ut theoriae isti mo- rem ierant’, quae in tollendis obstructionibus, et evacuando humore melancholico, qui mali fons et ori-o vulgo habetur, curationis spem omnem ponit, renetitis purgationibus misere plectuntur; quibus sa- ne quidquid id demum est humorum, quod a cor- ore divellitur atque eliminatur, compertissimum est](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28524500_0106.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)