Licence: Public Domain Mark
Credit: Th. Sydenhami Opera universa medica. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
141/810 (page 111)
![viimis, nisi quod hic atrociora sint omnia: febris scilicet, anxietas, atque aegritudo, vomituritio, etc. immanius adfiigunt; quibus signis medico sagaci, etiam ante eruptionem, confluentes se produnt. Ni- hilominus non ita prompte hic in sudores dissolvi- tur aeger, ac in alio genere jam supra descripta, ubi magna, ut fit, in eosdem propensio ut plurimum prae- nuncial variolas, quae mox erumpent , minime con- fluxuras. Diarrhoea insuper nonnumquam eruptionem praecedit, et ad diem unum alterumve j>ost illam ])rotrahitur; quod quidem in discreto variolarum ge- nere nondum mihi contigit observare. Tertio utplurimum die erumpit species haec, ante illum aliquando , vix umquam post illum; cum dis- cretae vel ipso dic quarto, inclusive a primo insultu morbi vel postea, ante illum raro admodum se mon- strent. Quantoque magis quartum illum diem prae- verterint variolae, tanto etiam confluent magis. Quamvis autem, ut generaliter loquamur, confluen- tes diem quartum vix praestolentur, umquam fit ta- men, licet oppido raro, ut oh atrocius aliquod sym- ptoma ad quartum vel quintum usque diem differatur eruptio ; verbi gratia, acutissimus dolor nunc in re- gione lumborum, paroxysmi nephritici aemulus; nunc in latere, qualis pleuriticos vexat; nunc in artubus, ut in rheumatismo; nunc denique in ven- triculo cum ingenti aegritudine et vomitu enormi ante eruptionem aegrum fatigat angitque. Hisce in casi- bus, licet infrequentes sint, variolas solito serius erumpere animadverti, ut pote ab immani symptoma- tum dictorum violentia constrictas atque impeditas. Quae quidem symptomata solitis vehementiora cum agmen ducant, mihi satis aperte indicant, secuturas variolas, et e confluentium genere esse, et periculo minime vacare. At vero (quod jam proxime dicendum) licet in discretis, mox ab eruptione, uti dictum est, quae morbi insultum comitabantur symptomata, nullum jam amplius facessant negotium, in confluentibus longe aliter se res habet; cum tam febris, quam alia symptomata, etiam ad multos dies a pustularum erup- tione, aegrum discrucient. Yariolae dictae nunc erysipelatis ritu, nunc mor- billorum erumpunt; a quibus non nisi a medico, in](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28524500_0141.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)