Licence: Public Domain Mark
Credit: Th. Sydenhami Opera universa medica. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
152/810 (page 122)
![Ex dictis itaque satis manifestum videtur, in quam incerto lubricoque sit loco tum morbus ille , de quo loquimur, tum praxis medica, quae eidem ac- commodanda est. Atque etiam exinde pronunciare ausim, illius famam, qui in medicando hoc morbo frequenter sese exercet, in angusto versari; quan- doquidem non vulgus solummodo mortis caussam sa- tagenti nimis medico transscribere paratum sit, verum etiam ejusdem artis professores calumniandi ansam inde cupide adripiant, atque coram iniquis judicibus caussam dicentes, severissimam sententiam lacile eli- ciant ; eo scilicet consilio, ut ipsi pluris aestimentur, et super aliorum ruinis viam sibi sternant ad famam: id quod viris literatis indignum prorsus est, immo et vilioribus artificibus, modo probitatem colant. Hinc porro cernere est, quod minus mirum sit, si nutri- cibus, per se nimium plerumque officiosis et satagen- tibus , res male saepenumero succedat. ]\empe res ardua est, et quae muliercularum ingenium atque ju- dicium superat, gradum caloris lmc requisiti definire, praesertim cum anni tempestas , aegrorum aetas, et vitae ratio, aliaque huc spectantia simul pensanda ve- niant, id quod prudentem profecto atque sagacem me- dicum omnino postulat. Si contigerit, ut vel phlebotomia minus oppor- tune celebrata, vel admisso frigore pustulae recide- rint, vel facies ac manus detumuerint, cardiacis utendum est. Sed cavendum tamen , ne in liis exhi- bendis nimii simus. Quamvis enim sanguinem ad- emeris, fieri tamen poiest, ut virium inde jacturam metuens, adeoque cardiacis aut fortioribus, aut saepe repetitis utens, novam ebullitionem ex improviso suscites. Nimirum sanguis adhuc tenerior est, et vim calidioris stimuli facile sentit, unde fit, ut saepe repetitae ebullitiones in eodem excitentur, quibus aegrorum mors majori jure tribuenda est, quam prae- gressae veuaesectioni. Atque haec generatim de us, (juae primariis intentionibus satisfacere possunt, dicta sunto. C u rati o. Jam ut calcata vestigia repetam , ac ad praxin propius accedam, quamprimum manifesta hujus mor-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28524500_0152.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)