Licence: Public Domain Mark
Credit: Th. Sydenhami Opera universa medica. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
74/810 (page 44)
![negotio tunc temporis ad secretionem Tergente, me- dicamentis calidioribus liberalius indulgentium censeo; immo paulo maturius idem fieri potest, modo non me- tuendum sit, ne febrilis materia in partes principes praeceps agatur. Namque hoc tempore, quo magis calefecerim , eo magis concoctionem acceleravero. Ne- que revera cogitando assequi possum, quitl sibi velint medici, cum sua praecepta toties ingeminant de re- mediis ad promovendam febrilis materiae concoctio- nem administrandis, id quod in morbi initio accer- siti saepe faciunt; nihilominus tamen, eodem ipso tempore, medicamenta ejusmodi imperare non dubi- tant, quae febrim scilicet adtemperare possint. Pro- fecto enim est febris ipsa naturae instrumentum, quo partes impuras a puris secernat: hoc illa, modo plane imperceptibili, praestat ab initio, atque etiam in u■/.(*}] morbi: verum in ejusdem declinatione aper- tius , atque manifestius idem opus adgreditur, id quod ex urina cernere licet. Materiae febrilis con- coctio nihil aliud revera significat, quam peccantis materiae a sana separationem. Hanc igitur ut acce- leres, non satagendum nescio quibus adtemperanti- bus, sed febris effervescentia tamdiu permittenda est, quamdiu salus aegrorum passa fuerit; cum au- tem finem spectat, atque declinationem secretione jam conspicua, tunc quidem calidioribus medicamen- tis illam a tergo insequeinur, ad rem eo celerius, ac certius perficiendam. Atque hoc reipsa est, febri- lis materiae concoctionem promovere; cum evacuatio- nes et refrigerantia moras nectant, et curationem im- pediant, ipsamcpie sanitatem jam ad propinquantem abigant, uti saepius a me fuit observatum. Si fermentatio satis progrediatur, despumatio cir- ca diem decimum quartum peragetur: verum si refri- gerantia quaelibet serius adhibueris, atque ita eorum ope effervescentia sufflaminetur, mirum non est, si febris ad diem vigesimum primum, quin et in effoetis cor- poribus , male tractatis , inulto longius excurrat. Illud porro observatu dignum est, quandoque ac- cidere , ut aeger clysterum, aliorumve cathartico- nnn usu, circa declinationem morbi intempestive prae- scriptorum, parum allevari videatur, immo nonnum- quam apyrexia omnimoda frui; post diem autem unum, alteriunve senties, non tam pristinam febrim vires](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28524500_0074.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)