Licence: Public Domain Mark
Credit: Th. Sydenhami Opera universa medica. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
91/810 (page 61)
![tralia non irrumpere conatus sim, moneo illos, ut in aliis naturae operibus, quae ubique nobis obversan- tur, vires suas experiri velint, antequam aliis di- cam scribant. Libenter enim quaesierim , cur equus ad ay.fiy]v suam pertingat septem annorum spatio, ho- mo 21? cur in plantarum regno, haec mense Majo, illa Junio, isla alio florere soleat? ut innumera alia nunc sileam. Quod si doctissimos quosque viros non pudeat, suam ignorantiam in his rebus palam fateri, non video, cur mihi vitio verti debeat, si in re non minus difficili, atque forsitan prorsus inexplicabili, manus ab uhioXoyCu abstineam: quippe cum persua- sissemus sim, naturam non minus hoc loci, quam in aliis quibuscumque methodo quadam certa atque ordine progredi : quartanosa enim (ut sic dicam) ac tertianosa materia non minus naturae legibus subja- cet, iisque regitur, quam alia corpora qualiacumque. Cum rigore atque horrore in universum intermit- tentes omnes incipiunt, cui mox calor succedit, atque huic deinceps sudor; per utrumque paroxysmum, tum illum quo riget aeger, tum quo plus satis inca- lescit, vomiturit ut plurimum, vehementer aegrotat, cum siti et lingua arida , etc. Ouae quidem sympto- mata iisdem omnino gradibus recedunt, quibus pro- vehitur sudor, quo uberius prorumpente paroxysmus solvi videtur. Satis recte valet, qui modo aegrota- bat, donec paroxysmus periodo sibi consueta denuo recrudescat; in quotidiana scilicet quolibet in tertiana alternis diebus, in quartana tertio quo- que die, calculatione videlicet facta a b unius paroxys- mi initio ad initium subsequentis: licet haud raro ingeminentur posteriores duo, ita ut tertiana quoli- bet die invadat; quartana per duos dies continuos, tertio quidem ab insultu libero manente: quandoque etiam ter tribus diebus continuis infestet, cum tri- plex quartana est; morbo ab isto , quem primum as- sumpsit, typo nomen sortiente. Quae sane paroxysmorum reduplicatio nonnum- quam a materiae febrilis excessu , activitateque ni- mia producitur, quo in casu paroxysmus adventitius primarium antevertit; nonnumquam etiam a virium prostratione, cum in aegro nempe nimium illae fue- rint dejectae, et paroxysmi vigor retusus, sive re- frigeratione intensiore, sive etiam evacuationibus](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28524500_0091.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)