Volume 2
Historia rerum anglicarum Willelmi Parvi : ordinis Sancti Augustini canonici regularis in cœnobio Beatæ Mariæ de Newburgh / Ad fidem codicum manuscriptorum recensuit Hans Claude Hamilton.
- William of Newburgh
- Date:
- 1856
Licence: Public Domain Mark
Credit: Historia rerum anglicarum Willelmi Parvi : ordinis Sancti Augustini canonici regularis in cœnobio Beatæ Mariæ de Newburgh / Ad fidem codicum manuscriptorum recensuit Hans Claude Hamilton. Source: Wellcome Collection.
53/236 (page 41)
![tus erat ipsorum modus ad immoderatissimas prae- sidentis expensas? Exhausit ergo expensarum profluvio non solum aerarium regium verum etiam quicquid ex regno, monasteriis, ecclesiis, quacun- que occasione sive per se sive etiam per officiales proprios corradere poterat. Praefecerat enim pro- vinciis singulis, perdendis magis quam regendis, nequissimos avaritiae suae ministros, qui non cle- rico, non laico, non religioso parcerent vel defer- rent, quo minus cancellarii commodis inservirent; sic enim dicebatur, cum esset episcopus; et epis- copi quidem in illo nullum vel tepidum, cancellarii vero nomen per universam erat Angliam insigne atque terribile. Provinciarum vero praefectos, quo provincialibus essent formidini, sub praetextu pub- licae provisionis, tanquam ad arcendam vel coer- cendam latronum audaciam, voluit habere in mi- nisterio oberrantes armatas immanium barbarorum catervas, a quibus utique passim et impune debac- chantibus innumerae in provinciis enormitates et crudelitates patratae esse noscuntur. Sane quo- niam regni optimatibus insolentiam fastumque ejus execrantibus parum se credere poterat, propin- quarum suarum connubiis plurimos sibi potentes et nobiles devincire curavit. Quis enim nobilium eo tempore uxorem non habens, vel filio suo asive nepoti uxorem accipere cupiens, oblatam sibi ali- quam propinquarum cancellarii, quarum turbam idem hujus rei gratia ex Normannia in Angliam acciverat, obviis manibus non acciperet, nec prae- claram affinitatem sub spe magnae promotionis optaret? Cum ergo hoc modo astrinxisset sibi nobilium plurimos, ceteros vero vel confregisset Richard I. A. D. 1191. 1 Sire.] C. H. R.; vel, L.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24872179_0002_0053.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)