Volume 2
Historia rerum anglicarum Willelmi Parvi : ordinis Sancti Augustini canonici regularis in cœnobio Beatæ Mariæ de Newburgh / Ad fidem codicum manuscriptorum recensuit Hans Claude Hamilton.
- William of Newburgh
- Date:
- 1856
Licence: Public Domain Mark
Credit: Historia rerum anglicarum Willelmi Parvi : ordinis Sancti Augustini canonici regularis in cœnobio Beatæ Mariæ de Newburgh / Ad fidem codicum manuscriptorum recensuit Hans Claude Hamilton. Source: Wellcome Collection.
61/236 (page 49)
![detestantur. Johannes maxime de fratris capti- vitate doluit; atque ad ejus non tantum libera- tionem sed etiam ultionem justissimo motu exarsit. Itaque festinanter congregatis ex omni terra ditio- nis suae necnon et ex regione Walliarum ingentibus copiis properabat. Cui mox accessere 1 2 Wintoni- ensis episcopus, et barones plurimi, comitesque nonnulli cum militia copiosa: nec defuere epis- copi 3Bathensis et 4Cestrensis, qui paulo ante principales cancellarii complices et fautores exti- terant, sed tyrannicis ejus moribus et immoderato fastu offensi, cum ceteris immo prae ceteris in eum tunc linguis simul et animis saeviebant. 5 Cancellarius vero sera poenitudine stimulatus quod tantam contra se flammam petulanti ausu accenderit, praecepit captivum relaxari pontificem. Qui dimissus, venit Lundonias, et illatae dolorem injuriae abundantioribus multorum affectibus atque officiis compensavit. At non sicut ejus captione praesulum procerumque zelus excitari, ita etiam ejus potuit relaxatione sedari. Semel enim accensi animi per hanc quasi satisfactionem nequaquam deferbuere, sed ad confringenda rhinocerotis il- lius cornua omnium vota et studia laudabili con- stantia convenere. Ille, cum esset animi robusti et rigidi, necessitatem ad alacritatem trahens, 1 Properabat.] H.L.R.; prae- parabat, C. 2 Wintoniensis.] This was Godfrey de Lucy, consecraled in Nov. 1189. 3 Bathensis.] Reginald Fitz Joceline, who was translated to the see of Canterbury in 1191, but died on the 25th of Decem- ber, before the transiation was perfected. VOL. II. 4 Cestrensis.] Hugh de No- nant, bishop of Litchfield and Coventry. These bishops were frequently styled bishops of Che.ster. Vide Chap. xxxvi. of this Book. The present bishop- ric of Chester was not erected into a see until the time of Henry VIII. 5 Cancellarius vero sera. J C.H. L.; omitted R. E Richard I. A. D. 1191. Prince John raiscs an army. Geoffrey ls released.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24872179_0002_0061.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)