Volume 2
Historia rerum anglicarum Willelmi Parvi : ordinis Sancti Augustini canonici regularis in cœnobio Beatæ Mariæ de Newburgh / Ad fidem codicum manuscriptorum recensuit Hans Claude Hamilton.
- William of Newburgh
- Date:
- 1856
Licence: Public Domain Mark
Credit: Historia rerum anglicarum Willelmi Parvi : ordinis Sancti Augustini canonici regularis in cœnobio Beatæ Mariæ de Newburgh / Ad fidem codicum manuscriptorum recensuit Hans Claude Hamilton. Source: Wellcome Collection.
85/236 (page 73)
![rato Guidoni infelicissime nupserat, sera tandem morte deficiens, illi ratione tantum regii conjugii de regno contendenti silentium indixit, ^archio quoque nefarie a sicariis 2interemptus, regnum ambire cessavit. Incertum a quo malignante im- missi duo sicarii in ejus obsequio sub schemate militantium diuscule fuerant, patrandi vel cum proprio periculo sceleris opportunitatem jugiter observantes ; qua inventa, clarissimum virum, so- lito paucioribus forte stipatum ministris, in medio propriae civitatis, cum prope tanquam noti assiste- rent, repente aggressi, clandestinis cultris extractis mactarunt. Fertur enim esse in Oriente agens sub ditione cujusdam potentis Sarraceni, quem Senem 3agnominant, quoddam hominum genus adeo se- ductibile atque in propriam proclive perniciem, ut ab eodem quem scilicet loco prophetae colunt, artificiosissimis fallacium pollicitationum praesti- giis sollicitatum atque illectum, immortalia se post mortem commoda percepturos aestiment, si illi im- peranti usque ad mortem obtemperent. Qui nimi- rum cum forte a quolibet praepotente infestari metuit sive jam infestatur, ad ejus peremptionem subornatos ex illo genere emittit sicarios. Illi vero ad exitium, tanquam ad solemne epulum, cum gau- dio properantes, nihil aliud ambiunt vel explorant, nisi ut, arrepto tempore pro certa mandati imple- tione, certo se discrimini exponentes, designatum hostem commori turi 3 4 interimant. Denique propter hoc maxime genus orientales principes provisiori 1 Marchio.] Conrad of Mont- ferrat was assassinated on the 27th or 29th of April, 1192. 2 Interemptus.] C. H.L.; ne- catus est et interemptus, R. 3 Agnominant.] C. H. L.; cog- nominant, R. 4 Interimant.] H. R. ; inter- minant, C. L. Richard I. A. D. 1191. Conrad of Montferrat assassinated.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24872179_0002_0085.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)