Volume 2
Historia rerum anglicarum Willelmi Parvi : ordinis Sancti Augustini canonici regularis in cœnobio Beatæ Mariæ de Newburgh / Ad fidem codicum manuscriptorum recensuit Hans Claude Hamilton.
- William of Newburgh
- Date:
- 1856
Licence: Public Domain Mark
Credit: Historia rerum anglicarum Willelmi Parvi : ordinis Sancti Augustini canonici regularis in cœnobio Beatæ Mariæ de Newburgh / Ad fidem codicum manuscriptorum recensuit Hans Claude Hamilton. Source: Wellcome Collection.
88/236 (page 76)
![A.D. 1192. 76 HISTORIA ANGLICANA. [lIB. IV. quam tamen si reputatis vel indecentem vel super- fluam, decernite amovendam.” Adjecit etiam, cordi sibi esse de manifesto proditore proprias mature ulcisci injurias. Ad haec plurimi adulatorie re- sponderunt, bonum honestumque esse et quod pro cautela faciebat et quod pro ultione disponebat. 1 Prudentiores vero dixerunt: “ Cautelam quidem tuam, rex, qua tibi contra incertos casus forte abundantius prospicis, non culpamus; praematurae vero ultionis propositum minime approbamus. Nam et si vera sint quae de rege Anglorum di- cuntur, non tamen est petulanter et 1 2 praepropere agendum, sed respectu 3honesti sustinendum, quousque ad propria revertatur qui propter Chris- tum peregrinari noscitur. Denique si reversus vel objecta purgare potuerit vel de excessibus satis- facere voluerit, bene actum erit; sin autem, expe- tendae ultionis, justitia comite, congruum tempus erit. Quod si nostrum consilium minus placet, Romanus pontifex, qui de rebus modernorum pere- grinantium quietem sub gravi censura sancivit, super his consulatur, ejusque, ut dignum est, sen- tentia expectetur.” Haec dicentes viri cordati et sobriis rationibus astruentes, saevientis impetum ad tempus frenarunt ne peregrinantis terras inva- deret. Quievit ergo ad modicum: non tamen in illo extorto magis quam spontaneo otio desiit regno et regi Anglorum cruentum moliri negotium, veteres scilicet Anglorum hostes Dacos ad mor- tuam olim querelam artificiose suscitare conatus. Verum haec tam maligna molitio, Deo ordinante. 1 Prudentiores.] H. L.; pro- videntiores, C.; prudentes, R. 'J PrcpprojKreC.H.L.; prae- mature, R. 3 Honesti.] C.H.L.; hones- to, R.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24872179_0002_0088.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)