Volume 1
Opera hactenus inedita Rogeri Baconi ... / edidit Robert Steele.
- Roger Bacon
- Date:
- [1909]-1941
Licence: Attribution-NonCommercial 4.0 International (CC BY-NC 4.0)
Credit: Opera hactenus inedita Rogeri Baconi ... / edidit Robert Steele. Source: Wellcome Collection.
18/560 (page 2)
![et Alchimi philosophi auctoritate beati Hieronimi roborabo, quoniam nullus credere posset illos tot mira de Christo et angelis et demonibus et glorificandis hominibus et dampnandis dixisse, nisi Hieronimus vel alius sanctus eos hec dixisse firmaret. Cicero quidem in libro De Officiis1 ait, ‘ preclare scriptum esse a Platone: 41 Non nobis solum nati sumus, ortus nostri partem patria vendicat, partem amici : atque, ut placet Stoicis, . . . ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa esse generatos, ut ipsi inter se, alii aliis prod- esse possent2.’ Quoniam Tullius dicit in 5° Achademicorum libro 3: Nichil est tam illustre quam communicacio utilitatum, innatum enim est homini ut habeat quiddam civile et populare quod Greci ‘ politicon ’ vocant. Set et ipsa res de qua est intencio, cum sit bonum sciencie, nos sua parte natura invitat ad facilem et liberalem ejus communicacionem, propter quod Boecius in prologo Ypotite ticorum Sillogismorum 4 ait: ‘ Et si ipsa speculacio veritatis sua quadam specie sectanda est, fit tamen amabilior cum in commune deducitur. Nullum enim bonum est quod non pulchrius elucescat; si plurimorum noti- cia comprobetur5.’ Et Seneca, libro primarum Epistolarum‘ versus finem, dicit: ‘ In hoc gaudeo [aliquid] discere, ut doceam: nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi uni sciturus sum. Si cum hac excepcione detur ' sa- pienda, ut illam inclusam teneam, nec enunciem, reiciam. Nullius enim boni, sine socio, jocunda est possessio.’ Et ideo rex magnificus Alexander Macedo, Aristotilis discipulus, in disputacione philosophica quam habuit cum Dindimo, rege Bragmanarum, ipsum excitans ad communicacionem sapien- de, sic ait: ‘ Libera res est communitas et nesciens pati dispendium, cum in alterum participata, transfunditur, sicut si ex una face si lumina plura succenderis, nullum dampnum principali materie generabitur, que quidem accipit facultatem plus lucendi, quociens causas invenit plus prestandi. Si enim avaricia rerum exteriorum omnium sapiencium auctoritate dampnata est, multo ■ forcius sapiende avara clausio longe x Dg Qff%; 7> » Altered into ‘ possint’ by a later hand. 3 (sic) perhaps a memory quotation from iii. De OJficns., « Boeth. Op. om. f. 141 ^ 2> Ven- *492 ‘ Nam et ‘Ps* * * * . 3 Altered by another hand from < completur. &p. vi. 7 MS. datur.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24877037_0001_0018.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)