Volume 1
Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf.
- Universität Wien. Medizinische Fakultät
- Date:
- 1894-1912
Licence: In copyright
Credit: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf. Source: Wellcome Collection.
220/420 page 70
![März 28. Febr. Fol. 31a quia defecerunt duo doctores, ideo secundus articulus, quoad secundam eius partem, fuit protunc suspensus usque ad ple- niorem facultatis congregacionem.1) Item fuit eciam motum in pluribus congregacionibus de domino Matheo, hospite domus nostre, qui petiuit sibi loeari domum facultatis medicine ad plures annos, scilicet quatuor, et relaxacionem in censu, quia vellet illud bene recuperare in reformandis, et fuit tune conclusum, quod locaretur sibi domus facultatis ad tres annos cum condicionibus in precedenti con- uencione et pro eodem censu, sed reformanda posset et de- beret reformare sub expensis facultatis cum consensu decani, ista tarnen speciali condicione addita, quod si aliquis ex do- ctoribus medicine facultatis vellet eandem domum inhabitare et illud significaretur sibi ante medium annum alicuius anni pre- dicti, quod ipse sine contradiccione eidem doctori cederet post complementum eiusdem anni, in quo sibi significatum est. Et ista intencione decanus protunc predicto domino Matbeo ean- dem domum facultatis locauit in mense Marcii 1454. Item prenominatus dominus Matheus exposuit pro re- formandis domus facultatis 3 libr. den. 74 den., quas michi computauit et defalcauit in censu et dedit ad hoc 2 libr. den. 5 sol. 16 den., quod totaliter facit 6 libr. den. Item ultima dye Februari fuit eciam conclusum, quod omnes doctores facultatis medicine vel maior pars deberent pluries congregari ad domum Mag. Iobannis Celler et ibi- dem videre deberent, ordinäre et corrigere receptas per apo- tecarios presentatas. In quibus quidem congregacionibus, que fuerunt ad minus viginti numero, exposui ad postulacionem eorum 1 libr. den. preter 2 den. pro vino et ceruisia et dedi eandem peccuniam Mag. loh anni Celler, qui ad peticionem meam eandem peccuniam concessit et michi sic computauit. [1454 I.] Anno Domini 1454.2) electus erat in decanum facultatis medicine Iohannes Kircham, cyrugie ac phisice medici- J) Am Rande: Audi conscienciam virorum et patrum nostrorum. 2) Corrig1. aus 1455.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29001869_0001_0220.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


