Volume 1
Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf.
- Universität Wien. Medizinische Fakultät
- Date:
- 1894-1912
Licence: In copyright
Credit: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf. Source: Wellcome Collection.
23/420 (page 3)
![11402 II.] Anno 1403 fuerunt promoti duo baccalarii in medicinis Iohannes rector Scotorum et Mag. Kristanus de Susato tempore decanatus honorabilis arcium et medicine doctoris Mag. Galeacii de Sancta Sophia, de quibus prefatus Mag. Galeacius tenetur facultati nostre medicine de predictis pro- motis flor. 2, quos promisit soluere infra meusem. Acta sunt hec 1403 feria quinta post festum Pasee in domo Mag. Galea- cii. Dedit Mag. Xohanni de Sancto Yppolito. [1403 II.] Anno domini 1403 circa festum sancti Colomanni Mag. Nicolaus de Hebersdorf electus fuit in decanum facultatis medicine uniuersitatis Wiennensis, in cuius decanatu acta fue- runt ea que secuntur. Anno igitur domini 1044x) die 4. Ianuarii facta congre- gacione facultatis medicine concorditer acceptate sunt suppli- caciones duorum scolarium in medicina, scilicet Mag. Andree Purniczer de Wienna et Hartmanni de Fridberg, unde primus, cum doeuisset plene litteris ostensis se esse baccala- rium Montis Pessulani, acceptus [est] ad facultatem pro bac- calario. Secundus vero, scilicet Hartmannus, admissus est ad examen pro gradu baccalariatus, facta prius secum super quibusdam deffectibus gratuita dispensacione. Primo enim libros audiendos in scolis secum non portauit nec secum babuit secundum tenorem statuti. Secundo ipse deffecit, quia in phi- sica contra vel preter formam statutorum practicauit. Super quo facultas condicionaliter dispensauit, scilicet quod siue pro- moueatur ad baccalariatum siue non, quod infra muros Wien- nenses et per duo miliaria circa Wiennam absque tocius facul- tatis licencia in pliisica dumtaxat practicare non audeat, nisi forte talia occurrerint, que cirugici operacionem necessario con- cernant. De cuius obseruacione totam facultatem spontaneo ac integro super sancta dei ewangelia facto iuramento certificauit. H sic; 1. 1404. 1* 1403 19. April Fol. 2 a c. 13.0ct. 1404 4. Jan.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29001869_0001_0023.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)