Volume 1
Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf.
- Universität Wien. Medizinische Fakultät
- Date:
- 1894-1912
Licence: In copyright
Credit: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf. Source: Wellcome Collection.
243/420 page 93
![tacionis appotecarum et ad cogitandum, quid ulterius pro re publica et salute infirmorum expediat. Et fuit ibi dictum, quod appoteca Nicolai Laynbacher nichil valeat et neque sint ibi reperti syrupi, aque, olera, unguenta, laxatiua yel con- serue alicuius yaloris. Alie appotece satis competentes fuerunt preter syrupos, qui debent confici cum zukero albo, facti sunt cum farina zukeri. Fuit ibi conclusum per dominos doctores, quod debeat fieri ordinacio, ut per amplius uniformiter confi- ciantur singule medicine in appotecis et iiant syrupi cum electo zukero. Plura ibi fuerunt mota, que scribere nimis foret pro- lixum. Secundus articulus ad deputandum certos doctores ordi- nantes et corrigentes receptas dispensandas uniformiter in sin- gulis appotecis. Et fuit deputata tota facultas sub pena unius grossi pro qualibet vice, nisi ex racionali causa decano insi- nuanda se quis absentet. Tercius fuit ad prosequendum consequenter causas de- ductas ad consilium ciuitatis ex parte empericorum et aliorum, et fuerunt deputati decanus et Mag. Johannes Kirchaym. Fuit eciam protunc motum de quodam practico nomine Mag. Engelbertus de Westualia, qui multum grauauit ho- mines et recepit magnam peccuniam nee fuit promotus in aliqua uniuersitate; quare fuit conclusum, quod nullus docto- rum secum concurreret in aliqua practica sub pena per facul- tatem imponenda. Percepi 1 flor. Ungaricalem a Mag. Erasmo. Percepi 3 tal. in censu sancti Michaelis. Exposui pro officio sancti Cosme et Damiani 1/2 tal. 18 den. Item pro collacionibus 3 sol. 24 den. Item pro certis medicinis ad probandum appo- tecarios 87 den. Item dedi bedello de mutacione Michaelis anno 56. et Georii anno 57. 3 tal. den. Remanserunt in la- dula 9 flor. Ungaricales 6 tal. minus 10 den. [1457 II.] Mag. lohannes de Prawnaw 1457. in die sancti Chol- manni electus est in decanum facultatis medicine et facta com- putacione et presentacione ladule cum contentis, plura contenta, que habentur in precedenti decanatu signata, non inuenit, ut 27. Sept. Fol. 43 a](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29001869_0001_0243.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


