Volume 1
Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf.
- Universität Wien. Medizinische Fakultät
- Date:
- 1894-1912
Licence: In copyright
Credit: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf. Source: Wellcome Collection.
245/420 page 95
![non possent eum conuenienter prohibere; et ideo fuit iiie arti- culus suspensus ad aduentum regis Ladislai, qui spera- batur venire ad festum Natifitatis (!) domini nostri lesu Christi de Bohemia ad Wiennam cum gaudio. Sed quia regia ma- iestas in die sancti Clementis cecidit et vitam in domino con- summauit et quod sperabatur gaudium conuersum fuit in luctum, et sic adhuc manet iste articulus suspensus1). Secunda feria post festum sancte Katerine fuit congre- gacio facultatis pro admissione Mag. Caspar Griessempekch de Lanczhueta, baccalarii in medicinis, ut ad examen pro licencia admitteretur et cancellario presentaretur; qui fuit ad- missus et per decanum in die sancti Andree secundum sta- tuta presentatus vicecancellario et sequenti die examinatus et promotus, qui secunda feria post Epifanie domini recepit li- cenciam et insignia doctoralia et dedit precedenter 2 flor. Un- garicales facultati. Item dedi 11 soi. den., quos recepit Mag. Marquardus pro quodam libro de legendis sanctorum, vendito pro iibro fa- cultatis casualiter, qui tarnen non fuit facultatis.2) Item 12 sol. pedello, 2 sol. 12 den. pro urna, 1 sol. 10 den. pro laqueo fontis. Secunda feria post Iudicauit 3) in congregacione fuit locata domus facultatis medicine Mag. Paulo, qui nomine domini do- ctoris Mag. Marquardi eam conuenit usque ad festum Mi- chaelis pro 5 libr. den. et 4 sol. et promisit stare pro censu et aliis dampnis ex culpa vel negligenciis suis euenientibus.4) [1458 I.] Anno Domini milesimo quinquagesimo octauo7 in die Ty- burcii etc., electus fuit in decanum Mag. lohannes Kircham, cyrurgie ac phisice medicinarum doetor, et presentati erant sibi libri et ladule et in parua ladula reclusi erant 12 flor. Ungaricales; aliam autem peccuniam interim receptam retinuit Mag. lohannes de Prunau et petiuit in facultate publice, 9 Am Rande von derselben Hand: ,Obiit rex Ladislaus/ 2) Vergl. oben S. 80. 3) So! wahrscheinlich statt: Invocavit. 4) Die folgende Seite Fol. 43b ist leergelassen. 23. Nov. 28. Nov. 30. Nov. 1. Dec. 1458 9. Jan. 20. Febr. Fol. 44a 14. Apr.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29001869_0001_0245.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


