Volume 1
Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf.
- Universität Wien. Medizinische Fakultät
- Date:
- 1894-1912
Licence: In copyright
Credit: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf. Source: Wellcome Collection.
26/420 (page 6)
![doctorum ad disponendum, ut baccalarii in raedicina legant cursorie Artem commentatam, antequam recipiantur ad tem- ptamen pro licencia. [1404 II.] 24. Nov. Anno domini 1404 in vigilia sancte Katherine Virginia, celebrata congregacione doctorum facultatis medicine super elec- cione noui decani per venerabilem Nycola um de Hebers- tor ff, arcium et medicine doctorem pro tune decanum, electus fuit in decanum Mag. Nycolaus de Furstenueld, medicine doctor, in cuius decanatu secundo acta sunt hec: Primo commissum est sibi per facultatem, quod deberet facere fieri unum sigillum pro facultate medicine, cuius effi- gies esset sancti Euce euangeliste et medici; quod et factum est. Item in eadem congregacione commissum fuit decano facultatis pro tune nouiter electo, quod a magistris, scilicet lohanne de Sancto Ypolito caperet 4 florenos et Mag. Nycolao de Ebersdarff caperet 4 flor. cum lib. 1 den. et misit sibi Mag. Nycolaus de Hebersdarff per Nycola um pedellum pro tune facultatis 3Y2 tal. preter 36 den., alios ex- posuit pro vino in decanatu suo etc. 1405 Die 2. Ianuarii congregata fuit facultas super subscriptis 2. Jan. articulis: Primus ad inmutandum aliqua statuta facultatis et addendum aliqua, si videbitur esse expediens. De quo con- clusit facultas, quod essent deputandi aliqui de facultate, qui diligenter deberent perlegere statuta facultatis medicine et statuta aliarum facultatum et inmutare, addere et ordinäre secundum quod videretur; et fuerunt deputati Mag. Nycolaus de Furstenueld, pro tune decanus facultatis, et Mag. Iohan- nes de Valle Eni et Mag. lobannes Silber de Sancto Y polito. Secundus articulus ad ordinandum de festo facultatis omni anno, si videbitur, per eandem peragendo. De quo arti- culo conclusit facultas, quod omni anno deberet peragi festum a facultate, sed ad concipiendum modos tenendos in eadem peraccione fuerunt deputati predicti tres doctores, qui debe- rent cogitare de Omnibus honestis, necessariis ac utilibus ad peragendum predictum festum requisitis cum relacione ad](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29001869_0001_0026.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)