Volume 1
Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf.
- Universität Wien. Medizinische Fakultät
- Date:
- 1894-1912
Licence: In copyright
Credit: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf. Source: Wellcome Collection.
285/420 page 135
![practicantem, in uno floreno Ungaricali propter hoc, ut si fa- cultas plures transgressores priuilegiorum facultatis medicine citaret, quod tune idem Mag. Mathias de Tulna esset lidelis procurator. Ista ut supra expedita sunt. In vigilia Epiphanie Domini fuit facultas congregata ad percipiendum racionem de expositis pro structura domus fa- cultatis medicine per Mag. Nicolaum, doctorem medicine. Et in calculo repertum fuit, qui protunc fuit commissus de- cano, quod dominus doctor Nicolaus de Ratispana exposuit 62 libr. den. et 4 sol. den. et 28 den. Idem percepit a decano nomine facultatis pro structura 26 flor. Ungaricales, quorum unus fractus datus fuit tantum pro I libr. den. Idem obli- gatus facultati in censu preterito 15 flor. Ungaricales minus 14 sol. den. et minus 1 libr. den. Et sic finaliter defalcatis de- falcandis in censu et aliis perceptis per dominum doctorem, facultas obligatur adhuc prefato doctori Nicolao 14 libr. den. et 3 sol. den. minus 2 den., et sic Mag. Nico laus doctor etc. in censu nichil obligatur, nisi censum a festo Michaelis anni 67mi usque ad festum sancti Michaelis anni 68mi, et commissum fuit decano protunc, quod eum solueret in 14 libr. den. et 3 sol. den. minus 2 den. Et decanus ex commissione dedit prefato Mag. Nicolao 12 flor. Ungaricales et sic ipse esset obnoxius facultati in 5 sol. den. et 2 den., sed senior noster, Mag. Michael Schrickh, dixit, quod in quantum per eum staret, ipse vellet sibi remittere illos 5 sol. den. et 2 den. in recompensam laborum suorum et diligencie adhibite circa laboratores, et sperat idem senior, quod alii non contradicant. In eadem congregacione exposui 7 den. pro vino et pane. In congregacione leccionis statutorum exposui 11 den. ante Thiburcy et Valeriani sanctorum martirum, pro collacione et potu exposui 26. den. [1468 I.] Exposita in decanatu domini doctoris Iohannis Spar- dorffer, anno etc. 1468.1) *) Die Ausgaben sind hier ausnahmsweise vor den eigentlichen Deca- natsbericht gestellt. 1468 5. Jan. Fol. 67 a](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29001869_0001_0285.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


