Volume 1
Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf.
- Universität Wien. Medizinische Fakultät
- Date:
- 1894-1912
Licence: In copyright
Credit: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf. Source: Wellcome Collection.
336/420 (page 186)
![Fol. 108 a 1480 14. Apr. 3. Juli 4. Juli 30. Juli [1486 I.] Mag. Io hau n es ex Sal i ge ns tat. Anno Domini 1486., in die sanctorum Tibureii et Vale- riani7 electus fuit in decanum facultatis medieine Mag. lo- hannes ex Säligenstat, arcinm et medieine doctor, cui de- canus preccdens presentauit consueta presentari. Tercia die Iulii congregata fuit facultas prenominata super articulis infrascriptis: Ad audiendum conclusionem uniuersi- tatis ex parte stipendiatorum factam et ad deliberandum, quid expediat. Secundus articulus ad locandum domum prenomi- nate facultatis. De primo articulo, quia uniuersitas pecuniis carebat, conclusum fuit, quod decanus nomine medieine facul- tatis contribueret pro expensis mittendorum secundum conue- nientem proporcionem aliarum facultatum, ut sic uniuersitas in suo esse et yigore permaneret. Fuerunt autem electi egre- gii viri Mag. Johannes Kalten mar cter, rector protun c nostre alme uniuersitatis, Mag. Ieronimus Hollenprunn er, sacri juris doctores, et Mag. Bartholomeus ex Grein, doctor sacre theologie, ad accedendum regiam Maiestatem pro impe- trando stipendio diu non percepto. Posten in die sancti IJdal- rici conuenientibus decanis singularum facultatum presentauit decanus theologie 4 aureos Ungaricales, decanus facultatis juris similiter 4, decanus facultatis medieine 2 flor. Ungari- cales, decanus autem artistarum 6 aureos Ungaricales por- rexit, eo adiecto, si prenominati electi deficerent in expensis, quod tune facultates plus contribuerent juxta. condignum, ita quod quelibet facultas secundum quantitatem stipendii maio- rem aut minorem minus aut plus contribueret. Super articulo secundo conclusum fuit, quod domus facultatis pro futuro anno locaretur Mag. Paulo Ursen- peck pro 9 flor. Ungaricalibus cum condicionibus expressis supra. Item protunc recepti fuerunt 6 flor. Ungaricales ex archa et presentati decano ad complendum supranotata et duos, ut supra, exposuit die sancti Udalrici. Item decanus exposuit protunc 14 den. pro vino. Item die dominico ante festum In- uencionis sancti Stephani dedit decanus facultatis medieine 5 sol. et 5 den. per pedellum rectori pro remuneracione eorum, qui antedictos patres reduxerunt in Wiennam. Item in die](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29001869_0001_0336.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)