Volume 1
Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf.
- Universität Wien. Medizinische Fakultät
- Date:
- 1894-1912
Licence: In copyright
Credit: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf. Source: Wellcome Collection.
42/420 (page 22)
![nentibus. Et inter cetera tacti fuerunt plures modi, quibus scilicet facultas medicine pro domo sibi propria laboraret, et protunc conclusum fuit, quod decanus et Mag. Iohannes de Valle Eni accedere deberent Mag. Bertboldum phisicum principis et ipsum informare et petere, quatenus una cum Mag. Nicolao de Hebersdorf circa ofliciales in curia modis conuenientibus et decentibus insisterent ad prefatum facul- tatis intentum obtinendum. 16. Apr. Anno 1413 die 16. mensis Aprilis fuit congregacio faeul- tatis pro electione noui decani et in eadem electus est in decanum facultatis reuerendus doctor Mag. Iohannes Aygel de Neuburga forensi, cui decanus precedens presentauit in minuta peccunia sol. 5 den. 7 et capsam paruam facultatis cum aliis inclusis; floreni uero ad archam facultatis erant reponendi.*•) [1413 I.] Fol. 17a Die 28. mensis Aprilis fuit congregacio facultatis et in 28. Apr. eadem conclusum fuit, quod facultatis peccunia ad archam facultatis reponi deberet et quod due deberent esse claues ad eandem, quarum unam deberet habere unus de senioribus regentibus et alteram unus de non regentibus. Fuit eciam articulus de hoc, si doctores deberent legere diebus alternatis et conclusum fuit, quod non, quia non erant tune tot legentes, propter quos oporteret Heri. Fuit eciam conclusum ibidem et concessum Mag. Martino, quod deberet pronunceiare Practi- cam Bertucii, quam Mag. Berchtoldus fecit pronuncciari et hoc quia scolares petierunt pro illo facultatem. 21. Mai Die 21. mensis Maii congregata fuit facultas super qui- busdam articulis et fuit conclusum, quod nullus scolaris debe- ret praeticare et illud deberet publice dici in scolis in lectione statutorum facultatis propter certos, qui se intromiserunt de practicis, non admissos. Fuit eciam protunc conclusum, quod scolares facultatis medicine deberent inscribi matricule sicud *) Das Folgende ist im Orig, durcligestrichen: Anno clomini 1413 mensis Octobris die sedecima (zuerst stand: quintadecima) fuit congregacio facidtatis qrro noui decani electione. (Vgl. S. 24.)](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29001869_0001_0042.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)