Volume 1
Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf.
- Universität Wien. Medizinische Fakultät
- Date:
- 1894-1912
Licence: In copyright
Credit: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf. Source: Wellcome Collection.
44/420 (page 24)
![30. Sept. 16. Oct. 28. Oct. adire curiarn principis et ibi porrigere consilio articulos facul- tatis contra appotekarios. Die ultima mensis Septembris fuit congregata facultas. Conclusit facultas, quod quedam yasa argentea per olym vene- rabilem virum Mag. Hermannum de Treysa testata ad duorum sanctorum, scilicet Cosmi et Damiani capita, debe- rent reseruari apud testamentarios, quia facultati nichil a magistro prefato fuit recommissum. De factis appotekariorum nichil fuit conclusum in eadem congregacione in particulari, sed quod manerent suspensa ex certis motiuis. Fuit eciam ibi- dem conclusum, quod decanus deberet referre Mag. Iohanni de Hamelburg, quod amplius non diffamaret facultatem et eius doctores; si postea faceret, ipse corrigeretur. In eadem facultatis congregacione peciit Mag. Iohannes de Wila, quod facultas dignaretur sibi indulgere, quod practicasset sine facul- tatis licencia et quod amplius nollet facere. Et indultum fuit sibi, ita quod amplius non practicaret. [1413 II.] Die 16. mensis Octobris congregata fuit facultas pro noui decani electione et protunc ex certis motiuis reelectus fuit precedens decanus et contirmatus. Item die 28. mensis Octobris fuit congregacio facultatis ad instanciam Mag. Iohannis de Wila, qui in eadem suppli- cauit humiliter, quatenus facultas dignaretur sibi concedere, quod promoueri posset in licenciatum absque hoc quod fieret prius baccalarius et, si illud facultas concedere non vellet, quia contra eius statuta, quod tune dignaretur sibi concedere, ut posset fieri baccalarius et licenciatus uno die. Conclusit facultas, quod neutrum deberet sibi concedi, sed propter motiua plura, que tune attendit facultas, concessit sibi, quod post bacealariatum deberet exspectare ad tres ebdomadas et tune, quando sibi placeret, deberet petere humiliter decanum, qua- tenus sibi faceret articulum pro admissione eius ad examen pro licencia in facultate antedicta. Item fuit eciam articulus, qualiter scolares facultatis medicine compelli possent ad hoc, ut inscriberentur matricule eius, et nichil fuit de hoc conclusum propter maiora negocia.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29001869_0001_0044.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)