Volume 1
Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf.
- Universität Wien. Medizinische Fakultät
- Date:
- 1894-1912
Licence: In copyright
Credit: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis : 1399-1435 - [1677-1724] Auf Veranlassung des Medicinischen Doctorencollegiums, aus der Originalhandschrift hrsg. von Karl Schrauf. Source: Wellcome Collection.
49/420 (page 29)
![Comczensis solutis prius flor. 4 facultati ut moris est etc. In eadem congregacione concorditer per omnes doctores con- clusum fuit, quod omnes licenciati facultatis medicine debe- rent sollicite visitare actus doctorum ut disputaciones, colla- ciones et huiusmodi, et si in predictis absentes negligenter fuerint, puniri debent secundum arbitrium facultatis, nisi ad- ducta vel allegata racionabili excusacione debeant yel possint decenter tollerari. [1416 I.] Anno domini 1416 electus fuit in medicine facultatis Fol. 23a decanum circa festum sancti Georii Mag. Iobannes de New- c.24.Apr. burga, tempore cuius acta sunt subsequencia. Die 21. mensis Aprilis facta est congregacio facultatis 21. Apr. ad deliberandum super quibusdam facultati necessariis et fuit conclusum, quod deberet adire decanus dominum rectorem uniuersitatis et eum petere, ut faceret congregacionem uni- uersitatis pro locacione doctorum medicine et licenciatorum facultatis theologie et iuris canonici; quod si recusaret rector, tune decanus deberet requirere eum per iuramentum et si iterum nollet, tune decanus deberet facere congregacionem facultatis ad ulterius deliberandum, quid1) expediret. Secundo fuit conclusum, quod licenciati medicine facultati incorporati deberent amoneri per iuramentum ad interessendum singulis disputacionibus doctorum, sed licenciato Sebaldo deberet dici, quod se a practica subtraheret aut incorporaret se facultati; quod si obedire nollet, tune facultas contra eum vellet pro- cedere secundum quod sibi yideretur. Tercio fuit conclusum, quod una cedula, in qua essent articuli contra appotecarios conscripti, deberet presentari doinino cancellario2) principis et consequenter deberet ad ipsius consilium agi. Quarto dispen- satum fuit cum nouiter doctorato Mag. loh an ne Kro de Kothebus, quod posset se absentare a Wienna, ita tarnen quod si umquam rediret, legeret secundum tenorem statuti facultatis nostre. Motum fuit de practicantibus non admissis, sed tune nichil conclusum.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29001869_0001_0049.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)