De iritide : commentatio ab illustrissima Societate Medico-Practica quae Lutetiae Parisiorum Floret : in altero certamine die XXVII M. Septbr, anni MDCCCXXXVI. Praemio aureo publice ornata / scripsit Fridericus Augustus ab Ammon.
- Ammon Friedrich August von, 1799-1861.
- Date:
- 1838
Licence: Public Domain Mark
Credit: De iritide : commentatio ab illustrissima Societate Medico-Practica quae Lutetiae Parisiorum Floret : in altero certamine die XXVII M. Septbr, anni MDCCCXXXVI. Praemio aureo publice ornata / scripsit Fridericus Augustus ab Ammon. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Royal College of Physicians of Edinburgh. The original may be consulted at the Royal College of Physicians of Edinburgh.
37/68 page 25
![dis speciem pro variis corporis conditionibus varias induere iritidis formas. Ab initio iritidis traumaticae apparatus antiplilogisticus juvat, et localis et universalis; afferunt fomenta fri- gida, quibus extractum belladonnae admiscetur, magna commoda; dilatando enim pupulam synizeseos et sjnechiarum sequelas funestas saepe proliibent. Hunc in usum extracti scru- pulum cum aquae frigidissimae unciis decem miscere soleo. In stadio iritidis traumaticae exsudativo remedia antiplilogistica, laxantia et resolventia juvant. Pertinent huc prae ceteris medicamenta directe in oculos agentia, ut: radix arnicae etc. Cave autem, ne haec medicamenta maturius in auxilium voces, ubi iris adhuc inflammata ea ferre nequit. Ra- tionem porro habeas in iritidis traumaticae cura totius corporis aegroti; uti enim homo, ita oculus esse solet; indicationes tuas ad remedia bene et fauste contra iritidis traumaticae stadium exsudativum ministranda sumas e natura ejus, cujus oculus laborat, et e variis sta- dii exsudativi conditionibus sive lymphaticis sive purulentis; bonus ophthalmiater nemo est, nisi bonus medicus. Derivantia nonnunquam hic requiruntur, et colljria, quae oculo instil- lata materiem morbosam egregie resolvunt. Contingit sic saepius periculosas iritidis trau- maticae exsudationes sequelas aut prohibere aut resolvere; aliquando autem omnia frustra instituuntur. CAIPUT' aUARTUOT. DE IRITIDE SEROS A ET DE VARIIS HUJUS I]¥FIiA]?IIfIATIO]iri!S l§PECI£BUj§. Iritis serosa s. anterior s. super ficiali s nobis est inflammatio membra- nae serosae, quae anteriorem iridis faciem tegit. In hac iritidis specie signa tum objec- tiva tum subjectiva haec quidem sunt. Ocuhis dolore levi affici solet, quem aegrotus cum sensatione confert, a digito corneam tangente, orta. Iridis membrana serosa vasculis novis expanditur, quo fit, ut striae clarae et fuscae evanescant, irisque paululum turgeat, lan- guida propulsaque appareat, et segnius sese movere incipiat; pupula tunc contrahitur. In- iikis serosa flammatio, si ad posteriorem corneae faciem serosam transit, in keratitidem abit, quod sen- '^tidem 'sero- sim sensimque fieri solet. Jam annulus ille scleroticalis, qui corneam circumcingit, in con- Annnluscaeru- spectum venit rubicundus; tenuissmiis compositus est vascuhs, quae partnn in conjunctivae cingenssese annulo corneae adjacenti, partim in orbiculo ciliari, una cum membrana humoris aquei af- fecto, oriuntur et expanduntur. Quae quidem symptomata omnia augescunt, ubi morbus ad stadium secundum properavit. Maxima enim pars anferioris iridis faciei humore lym~ phatico, veli texturae non absimili obtecta et obscurata impedit, quo minus iridis color conspiciatur; humor aqueus limpidus redditur, saepe etiam in fundo extensae camerae an-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21706542_0037.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


