De iritide : commentatio ab illustrissima Societate Medico-Practica quae Lutetiae Parisiorum Floret : in altero certamine die XXVII M. Septbr, anni MDCCCXXXVI. Praemio aureo publice ornata / scripsit Fridericus Augustus ab Ammon.
- Ammon Friedrich August von, 1799-1861.
- Date:
- 1838
Licence: Public Domain Mark
Credit: De iritide : commentatio ab illustrissima Societate Medico-Practica quae Lutetiae Parisiorum Floret : in altero certamine die XXVII M. Septbr, anni MDCCCXXXVI. Praemio aureo publice ornata / scripsit Fridericus Augustus ab Ammon. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Royal College of Physicians of Edinburgh. The original may be consulted at the Royal College of Physicians of Edinburgh.
39/68 page 27
![SEROSA. 2T « et animi intentione examinent quam meretur. Nescio an uUo alio corporis loco accuratius observari possit diversa exsudationum serosarum natura, et via atque ratio, qua illae resor- bentur. Exitus alius hujus morbi is est, qui aegrotum quidem ex incommoda valetudine emergere sinit, quamquam incolumen oculum non reddiderat, quippe quia inflammatione sublata iris laete sese non movet, et pupilla distorta manet. In tali oculo raembrana serosa me- tamorphosin siibit hypertrophiae, quid quod ipsius indurationis. Saepe etiam morbus trans- eundo in alios status morbosos finitur. Sic variae oriuntur synechiae anterioris species, sive cataracta Ijmphatica formatur. In constituenda prognosi, quae in universum fausta esse solet, attendamus necesse Prognosis. est, ntrum membrana iridis serosa sola inflammatione sit correpta, quam fehciter decurrere judicare possumus, an parenchyma iridis afficiatur; quo quidem in casu symptomata gra- vissima esurgunt celerrimum niorbi decursum concomitantia, quae malum exitum plerumque augurantur. Aetatem et constitutionem aegroti, ut ad prosperum exitum morbus se decH- net, multum vaU*re neminem fugit; quis enim nesclat, aetate juvenih vigenti corpore prae- dita omnem morbum in malum exitum difficilius abire, quam in cachecticis Viscere tam nobili uti iris est, affecto, in stabilienda prognosi etiam computandum est, quanti progressus inflammationis sint, qui aegrotum, ut auxilium petat, cogant. Symptomatibus, quae supra enumeravimus, juste inter se comparatis, satis aperte stat Diagnosis. mali cognitio. \ihilo tainen minus cum parenchymatis inflammatione permutari liceret, nisi photophobia, dolor bulbi et orbitae gravissimus, pupula coarctata, cujus margines retroversi et inaequales facti sunt, decoloratio iridis, et postremo decursus peracutus iritidem paren- chymatosam perspicue diagnoscerent ab iritide serosa. Quum etiam fieri possit, ut cum in- flammatione lentis capsulae confunderetur iritis serosa, mutationes quae ab annulo majori iridis incipiunt et in decolorationem abeunt, iridem pati atque dolores et photophobiam cru- ciare aegrotum, dum vasculis recenter ortis pupula caret, ut dicamus, opus est. Iritis serosa rarissime oritur in homine sano; contendere me posse putaverim, hunc OHgines iiiti- morbum nonnisi in cachecticis oriri; originem suam saepissime autem ducit a vuhieribus oculi, * serosae. apud istos qui dyscrasia scrophulosa, rheumatica sive psorica aut pubHce aut palam laborant. Inter morbos, qui cataractae per manum curationem sequuntur, haec iridis aflfectio inprimis occurrere amat, prae ceteris oritur e keratonyxide. Observavimus porro hunc morbum saepius ai^ud infantes scrophulosos sponte ortuni, sive morbilios, febrem scarlatinosam, variolas veras et modificatas subsequentem; apud aduUos occurrit post refrigerium corporis; omnes autem tales aegroti dispositione laborant ad rheumatismum et ad psoram, sive inveteratae sjphilidis habent tabem. Mirus sic est inter dyscrasiam scrophulosam, rheumaticam et inter djscrasiam mixtam atque inter iritidis serosae originem connexus, ita ut secundum nostras observatio- nes iritis scrophulosa, rheumatica et dyscratica facile cognosci possint, et projjrias consti- tuant iritidis serosae species. Quod curam iritidis in universum attinet, prae ceteris me- Cura iritidls 1- t ' 1 •ii-^ serosae in uni- dicus ad prnnum stadium hujus morbi annnum vertere debet, ut antiphiogisticis remediis versum. uti haud obliviscatur; tunc ad eorum remediorum usum transeat, quae iritis exsudativa po- stulat. ]Morbo incipiente venaesectio larga nonnunquam impedit, quin iritis ad exsudatio-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21706542_0039.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


