Cicero medicus, h. e., Selectos e M.T. Ciceronis operibus locos : vel omnino medicos, vel facillime ad res disciplinasque medicas transferendos / in literarum medicarum cultorum vsum congessit, indice locupletissimo instruxit et praefatus est Adamus Michael Birkholz.
- Cicero
- Date:
- 1812
Licence: Public Domain Mark
Credit: Cicero medicus, h. e., Selectos e M.T. Ciceronis operibus locos : vel omnino medicos, vel facillime ad res disciplinasque medicas transferendos / in literarum medicarum cultorum vsum congessit, indice locupletissimo instruxit et praefatus est Adamus Michael Birkholz. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Francis A. Countway Library of Medicine, through the Medical Heritage Library. The original may be consulted at the Francis A. Countway Library of Medicine, Harvard Medical School.
29/490 (page 9)
![leri et concitata, (quod erat ingenii) et verbis cfFeruescentibus et paulo nimium redundantibus, (quod erat aetatlS) non siun aspernatus. Volo enim se efferat in adolescente foecunditas; nam facilius, sicut in vitibus, reuocantur ea, quae sese nimium profuderunt, quam si nihil valet materies, noua sarmenta cultura excitantur: Ita volo esse in adolescente, vnde aliquid amputem. Non enim potest in eo esse succus diuturnus y quod nimis ce— leriter est maturitatem assecutum. ibid. II, 28. Neque enim est bcni, neque ]i- beralis parentis, quem procrearit et eduxerit, eum non et vestire et ornare. ibid. II, 44. Sicut medico diligenti, prius- quam conetur aegro adhibere medicinam, non so- lum morbus eius, cui mederi volet, sed etiam con- suetudo valentis et natura corporis cognoscenda cst. lbid. II, 5 8. Atque illud primum, quid sit ipse riSUS, quo pacto concitetur, vbi sit, quomo- do exsistat, atque ita repente erumpat, vt eum cnpientes tenere nequeamus, et quomcdo simul latera, os, venas, vultum, oculos occupet, viderlt Democritus. Neque enim ad hunc sermonem hoc pertinet; et, si pertineret, nescire me tamen id non puderet, quod ne ipsi quidem illi scirent, qiri pollicerentur.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21046426_0029.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)