De medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorium et rerum ex recensione Leonardi Targae.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1809
Licence: Public Domain Mark
Credit: De medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorium et rerum ex recensione Leonardi Targae. Source: Wellcome Collection.
109/532 page 91
![ligo, locusta, polypus : item bubula, omnisque dura caro ; eademque aptior est, si macra, si salsa est; omniaque salsamenta; coclileae, murices, purpurae; vinum austerum, vel resinatum. XXIX. At alvum movent, panis lermentatus, magisque si cibarius vel hordeaceus est; brassica, si subcruda est, lactuca, anethum, nasturtium, ocimum, urti('a, portulaca, radicula, ca])paris, al- lium, cepa, malva, la[)athum, beta, asparagus, cu- curbita, cerasa, mora, poma omnia initia, ticus etiam arida, sed magis viridis, mae recentes, pin- gues minutae aves, cochleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque jus earum ; saxatiles, et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum ; si ipia caro assumitur pinguis, eadem \el jurulenta, vel elixa; aves, quae natant; mei crudum, lac, lac- tentia omnia, mulsum, vinum dulce vel salsum, aqua, tenera omnia, tepida, dulcia, })inguia, elixa, jurulenta, salsa, diluta. XXX. Contra adstringnnt, panis ex siligine, vel ex simila; magis, si sine fermento est; magis etiam si ustus est; intenditurque vis ejus etiam, si bis cofiuitur : pulticula vel ex alica, vel ex panico, vel ex milio ; itemque ex iisdem sorbitio; et ma- gis, si haec antea fricta sunt; lenticula, cui acI beta, vel intubus, vel ambul>eia, vel j)lantago ad- jecta est; magisque etiam, si illa ante fricta est; per se etiam intubus, vel ex plantagine, vel ambii- beia Iricta: minuta olera, brassica bis dfcocta- dura ova, magisque si assa sunt: minutae aves, merula, palumbus, magis(pie si in [)osca decoctus](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22033142_0109.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image