De medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorium et rerum ex recensione Leonardi Targae.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1809
Licence: Public Domain Mark
Credit: De medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorium et rerum ex recensione Leonardi Targae. Source: Wellcome Collection.
111/532 page 93
![mentis maxime constent, aliisque maqis, quam quibus ratione victus succurritur, opitulentur, in praesentia differam : ])onam vero ea, quae proiTi- ta, et iis morbis, de quibus protinus dicturus sum, apta, corpus erodunt, et sic eo, quod mali est, ex- trahunt. Habent autem hanc facultatem, semina erucae, nasturtii, radiculae; praecipue tamen om- nium, sinapi. Salis quoque et fici eadem vis est. Leniter vero simul et reprimunt et molliunt, la- na succida ex aceto vel vino, cui oleum adjectum est ; contritae palmulae, furfures in salsa atpia vel aceto decocti. At simul reprimunt et refrigerant, herba muralis, vel «fS/x/cK appellant, serpyl- lum, pulegium, ocimum, herba sanguinalis, quam Ciraeci jrcxJyow vocant, portulaca, })apaveris folia, capreolique vitium, coriandri folia, hyoscyamum, muscus, siser, apium, solanum, quam Graeci vocant, brassicae folia, intubus, plantago, feniculi semen, contrita pira vel mala, praecipueque coto- nea, lenticula, aqua frigida, maxime((ue pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis, vel farina, vel spongia, vel cinis, vel lana succida, vel etiam linteolum, creta Cimolia, gypsum, meli- num, myrteum, rosa, acerbum oleum, verbena- rum contusa cum teneris caulibus folia; cujus ge- neris sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, ta- marix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, Pu- nicum malum. Sine frigore autem reprimunt, cocta mala cotonea, malicorium, aqua calida, in qua verbenae coctae sunt, ({uas supra posui, pulvis vel ex faece vini, vel ex myrti loliis, atna- rae nuces. Calefacit vero, ex ([ualibet lurina ca-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22033142_0111.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image