De medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorium et rerum ex recensione Leonardi Targae.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1809
Licence: Public Domain Mark
Credit: De medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorium et rerum ex recensione Leonardi Targae. Source: Wellcome Collection.
54/532 page 36
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![LIBER SECUNDUS. Instantis autem adversae valetudinis signa com- plura sunt. In quibus explicandis non dubitabo auctoritate antiquorum virorum uti, maximeque Hippocratis; cum recentiores medici, quamvis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec il- lum optime praesagisse fateantur. Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum timor sub- sit ; non alienum videtur exponere, quae tempora anni,'quae tempestatum genera, quae partes aeta- tis, qualia corpora maxime tuta vel periculis op- portuna sint, quod genus adversae valetudinis in quoque timeri maxime possit. Non quod non omni tempore, in omni tempestatum genere, om- nis aetatis, omnis habitus homines, per omnia ge- nera morborum et aegrotent et moriantur; sed quod frequentius tamen quaedam eveniant; ideo- que utile sit scire unumquemque, quid, et quando maxime caveat. I. Igitur saluberrimum ver est: proxime deinde ab hoc, hiems: periculosior aestas: autumnus longe periculosissimus. Ex tein])cstatibus vero op- timae aequales sunt, sive frigidae, sive calidae: pes-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22033142_0054.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)