De medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorium et rerum ex recensione Leonardi Targae.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1809
Licence: Public Domain Mark
Credit: De medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorium et rerum ex recensione Leonardi Targae. Source: Wellcome Collection.
59/532 page 41
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![-tem inciderunt, ac neque pubertate, neque primis coitibus, neque in femina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt: saepius tamen morbi pueriles, qui diutius manserunt, terminantur. Adolescentia morbis acutis, item comitialibus, tabique maxime objecta est: fereque juvenes sunt, qui sanguinem exspuunto Post hanc aeta- tem laterum et pulmonis dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per quaedam vel ut ora venarum, a/^o^^io/Sac Graeci appellant, profusio. In senectute, spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum resolu- tionesi malus corporis habitus, xa^t^/aK Graeci ap- pellant, nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta al- vus, et, quae sequuntur hanc, tormina, vel laevitas intestinorum, ceteraque ventris fusi mala. Praeter haec graciles, tabes, dejectiones, destillationes, item viscerum et laterum dolores fatigant. Obesi ple- rumque acutis morbis, et difficultate spirandi stran- gulantur ; subitoque saepe moriuntur; quod in corpore tenuiore vix evenit. II. Ante adversam autem valetudinem, ut su- pra dixi, quaedam notae oriuntur: quarum omni- um commune est, aliter se corpus habere, atque consuevit; neque in pejus tantum, sed etiam in melius. Ergo si plenior aliquis, et speciosior, et coloratior factus est, sus])ecta habere bona 'sua de- bet; quae, quia neque in eodem habitu subsistere, neque ultra progredi possunt, feie retro, quasi ruina quadam, revolvuntur. Pejus tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem emacuit, et co- 1'](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22033142_0059.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)