De medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorium et rerum ex recensione Leonardi Targae.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1809
Licence: Public Domain Mark
Credit: De medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorium et rerum ex recensione Leonardi Targae. Source: Wellcome Collection.
60/532 page 42
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![Iprcm d(x:oreinqttc amisit: qnoniam in iis quae su- perant, est quod morbus demat; in iis quae de- sunt, non est quod ipsum morbum ferat. Praeter haec protinus timeri debet, si graviora membra sunt; si crebm ulcera oriuntur; si corpus supra consuetudinem incaluit; si gravior somnus pressit; si tumultuosa somnia fuerunt; si saepius expergis- citiir aliquis, quam assuevit, deinde iterum sopora- tur; si corpus dormientis circa partes aliquas contra consnetiidinerh'insudat, maximeque si circa pectus, aut cervices, aut crura, vel genua, vel coxas. Item, si -marcet animus; si loqui et moveri piget; si cor- pus torpet; 'si dolor praecordiorum est, aut totius rpectoris, aut, rpii in plurimis evenit, capitis; si sali- vae })lenuin est os; si oculi cum dolore vertuntur; si tempora adstricta sunt; si membra inhorrescunt; si spiritus gravior est; si circa frontem intentae ve- nae moventur; si frequentes oscitationes; si genua quasi fatigata sunt, totumve cor])us lassitudinem sentit. Ex quibus saepe plura, nunquam non ali- qua febrem antecedunt. In primis tamen illud censiderandum est, num cui saepius horum aliquid eveniat, neque ideo corporis ulla difficultas subse- quatur. Sunt enim quaedam proprietates homi- num, sine quarum notitia non facile (piidquam in futurum })raesagiri potest. Facile itaque securus est in iis aliquis, quae saepe sine ])ericulo evasit : ille sollicitari debet, cui haec nova sunt; aut qui ista nunquam sine custodia sui tuta habuit. III. Ubi vero febris aliquem occupavit, scire li- cet, non periclitari, si in latus aut dextrum aut sini- strum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22033142_0060.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)