De medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorium et rerum ex recensione Leonardi Targae.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1809
Licence: Public Domain Mark
Credit: De medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorium et rerum ex recensione Leonardi Targae. Source: Wellcome Collection.
69/532 page 51
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![color, neque somnus accedit, ploratque is assidue, metuenda nervorum distentio est. Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque, tabem timen- dam esse testatur. Ubi pluribus diebus non de- scendit alvus, docet, aut subitam dejectionem, aut febriculam instare. Ubi pedes turgent, longae de- jectiones sunt; id)i dolor in imo ventre et coxis est, aqua inter entem instat. Sed hoc morl)i genus ab ilibus oriri solet. Idem propositum periculum est iis, quibus voluntas desidendi est, venter niliil red- dit, nisi et aegre et durum, tumor in ])edibus est, idemque modo dextra, modo sinistra parte ventris, invicem oritur atque tinitur. Sed ajocinorc id ma- lum ])rpticisci videtur. Ejusdem morbi nota est, ul>i eirCa umliilicum intestina torquentur, (arfcfoix Graeci nominant) coxaeque dolores manent; ea- que iierpie tempore, neque remefliis solvuntur. Dolor autem articulorum, prout in })cdibus, mani- busve, aut alia qualibet parte sic est, ut eo loco nervi contrahantur; aut si id membrum, ex levi causa fatigatum, aeque^frigido, calidoque olVendi- tur, TTolxypoci' ^tifdypxyve, vcl cjus articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse denuntiat. Qui- bus in jnieritia sanguis ex naribus fluxit, d(*in fluere desiit, Ili vel capitis doloribus eonflicteniur necessc <*sf, vel in articulis aliquas exulcerationes graves habeant, vel aliquo morbo etiam deliilkentur. Qui- bus feminis menstrua non proveniiml, necessc est capitis acerbissimi dolores sint, vel quaelibet alia jiars morbo infestetur. Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum vitia, dolores tiimorescpie, sine podagra similibusque morbis, oriuntur, < t desinunt • c 2](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22033142_0069.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)