De medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorium et rerum ex recensione Leonardi Targae.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1809
Licence: Public Domain Mark
Credit: De medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorium et rerum ex recensione Leonardi Targae. Source: Wellcome Collection.
71/532 page 53
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![est, paulum tamen in eo levamenti est, alvus vero . cum multo spiritu redditur, utique in renibus vitium est. At si paulatum destillat, vel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum diflicultate redditur, et cir- ca pubem interiores partes dolent, in eadem vesica vitium est. Calculosi vero bis indiciis cognoscun- tur; difliculter urina redditur, paulatinnpie, inter- dum etiam sine voluntate, destillat; eadtan arenosa est; nonnunquam aut sanguis, aut cruentum, aut ])urulentum aliquid cum ea excernitur ; eamque quidam promtius recti, quidam resiq)inati, inaxime- ([ue ii, qui grandes calculos habent, quidam etiam inclinati reddunt, colennpie extendendo, dolorem levant. Gravitatis quofjue cujusdain in ea parte sensus est; atque ea cursu, omni(pie motu augen- tur. Quidam etiam, cum toripicntur, pedes inter i se, subinde mutatis vicibus, imj)licant. ^ Feminae vero oras naturalium suorum manibus admotis sca- bere crebro coguntur : nonnunquam, si digitum ad- moverunt, idji vesicae cervicem is urget, calendum sentiunt. At, qui spumantem sanguinem exscreant, his in pulmone vitium est. Mulieri gravidae sine modo fusa alvus elidere partum ])Otest. Eidem si lac ex mammis profluit, imbecillum est quod intus gerit: durae mammae, sanum illud esse, testan- tur. Frc(juens singultus, et j)raeter consuetudinem continuus, jecur inflammatum e*sse, significat. Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, vel distentio nervorum, vel rigor ti- meri potest; at si a priore parte id evenit, vel lateris acutus dolor, vel insania exspectanda est; interdum](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22033142_0071.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)